monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 47
Gregorius Turonensis, Historiae, 5, XLVI De obitu Dalmatii episcopi. <<< >>> XLVIII De malitia Leudastis.
Gregorius Turonensis, Historiae, 5, XLVII De comitatu Eunomii.
1 Audiens autem Chilpericus omnia mala, quae faciebat Leudastis ecclesiis Toronicis vel omni populo, Ansovaldum illuc dirigit. Qui veniens ad festivitatem sancti Martini, data nobis populo optionem, Eunomius in comitatum erigitur. Denique Leudastis cernens se remotum, ad Chilpericum dirigit, dicens: 'Usque nunc, o piissime rex, custodivi civitatem Turonicam; nunc autem, me ab actione remoto, vide, qualiter custodiatur.2 Nam noveris, quia Gregorius episcopus eam ad filium Sygiberthi tradere distinat'. Quod audiens rex, ait: 'Nequaquam, sed quia remotus es, ideo haec adponis'. Et ille: 'Maiora', inquit, 'de te ait episcopus; dicit enim, reginam tuam in adulterio cum episcopo Berthramno misceri'. Tunc iratus rex, caesum pugnis et calcibus, oneratum ferro recludi praecepit in carcere.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5921.81 bnf9765.70 bnf17654.224 bnf17655.166 cpl864.139
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik