monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 45
Gregorius Turonensis, Historiae, 5, XLIV De his quae Chilpericus scripsit. <<< >>> XLVI De obitu Dalmatii episcopi.
Gregorius Turonensis, Historiae, 5, XLV De obitu Agroeculae episcopi.
1 Agroecula enim Cabillonnensis episcopus hoc obiit tempore; fuitque homo valde elegans ac prudens, genere senaturio. Multa in civitate illa aedificia fecit, domus composuit, ecclesiam fabricavit, quam colomnis fulcivit, variavit marmore, mosevo depixit. Magnae autem abstinentiae fuit; nam numquam prandium usus est, nisi tantum cenam, ad quam sic temporive resedebat, ut sole stante consurgeret.2 Humanitatis exiguae, facundiae vero magnae erat. Obiit autem episcopatus anno quadragisimo octavo, evi autem octogisimo tertio. Cui Flavus, referendarius Gunthramni regis, successit.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5921.81 bnf9765.70 bnf17654.224 bnf17655.166 cpl864.139