monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 44
Gregorius Turonensis, Historiae, 5, XLIII De altercatione cum heretico. <<< >>> XLV De obitu Agroeculae episcopi.
Gregorius Turonensis, Historiae, 5, XLIV De his quae Chilpericus scripsit.
1 Per idem tempus Chilpericus rex scripsit indicolum, ut sancta Trinitas non in personarum distinctione, sed tantum Deus nominaretur, adserens indignum esse, ut Deus persona sicut homo carneus nominetur; adfirmans etiam, ipsum esse Patrem, qui est Filius, idemque ipsum esse Spiritum sanctum, qui Pater et Filius.2 'Sic', inquid, 'prophetis ac patriarchis apparuit, sic eum ipsa lex nuntiavit'. Cumque haec mihi recitare iussisset, ait: 'Sic', inquid, 'volo, ut tu vel reliqui doctores eclesiarum credatis'. Cui ego respondi: 'Hac credulitate relicta, pie rex, hoc te oportit sequi, quod nobis post apostolus alii doctores eclesiae reliquerunt, quod Elarius Eusebiusque docuerunt, quod et in baptismo es confessus'.3 Tunc iratus rex ait: 'Manifestum est mihi in hac causa Elarium Eusebiumque validos inimicos habere'. Cui ego respondi: 'Observare te convenit, neque Deum neque sanctos eius habere offensos. Nam scias, quia in persona aliter Pater, aliter Filius, aliter Spiritus sanctus. Non Pater adsumpsit carnem neque Spiritus sanctus, sed Filius, ut, qui erat Dei filius, ipse ad redemptionem hominis filius haberetur et virginis.4 Non Pater passus neque Spiritus sanctus, sed Filius, ut, qui carnem adsumpserat in mundo, ipse offerritur pro mundo. De personis vero quod ais non corporaliter, sed spiritaliter sentiendum est. In his ergo tribus personis una gloria, una aeternitas, una potestas'. At ille commotus ait: 'Sapientioribus a te haec pandam, qui mihi consentiant'.5 Et ego: 'Numquam erit sapiens, sed stultus, qui haec quae proponis sequi voluerit'. Ad haec ille frendens siluit. Non post multos vero dies adveniente Salvio Albigense episcopo, haec ei praecepit recensire, depraecans, ut sibi consentaneus fieret. Quod ille audiens, ita respuit, ut, si cartam, in qua haec scripta tenebantur, potuisset attingere, in frustra discerperit.6 Et sic rex ab hac intentione quievit. Scripsit alios libros idem rex versibus, quasi Sedulium secutus; sed versiculi illi nulla paenitus metricae conveniunt ratione. Addit autem et litteras litteris nostris, id est w, sicut Graeci habent, ae, the, uui, quarum caracteres hi sunt: Et misit epistulas in universis civitatibus regni sui, ut sic pueri docerentur ac libri antiquitus scripti, planati pomice, rescriberentur.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5921.78 bnf9765.69 bnf17654.224 bnf17655.165 cpl864.139
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik