monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 43
Gregorius Turonensis, Historiae, 5, XLII De Maurilione Cadurcorum episcopo. <<< >>> XLIV De his quae Chilpericus scripsit.
Gregorius Turonensis, Historiae, 5, XLIII De altercatione cum heretico.
1 Leuvichildus vero rex Agilanem legatum ad Chilpericum mittit, virum nulli ingenii aut dispositiones ratione conperitum, sed tantum voluntatem in catholica lege perversum. Quem cum via Toronus detulisset, lacessire nos de fide et inpugnare eclesiastica dogmata coepit. 'Iniqua', inquid, 'fuit antiquorum episcoporum lata sententia, quae aequalem adseruit Filium Patri; vel qualiter', inquid, 'poterit esse Patri aequalis in potestate, qui ait: Pater maior me est? Non est ergo aequum, ut ei similis estimetur, cui se minorem dicit, cui tristitia mortis ingemit, cui postremo moriens spiritum, quasi nulla praeditus potestate, commendat.2 Unde patet, eum et aetate et potestate paterna minorem'. Ad haec ego interrogo, si crederit, Iesum Christum filium Dei esse, si eundemque esse Dei sapientiam, si lumen, si veritatem, si vitam, si iustitiam fateretur. Qui ait: 'Credo, haec omnia esse filium Dei'. Et ego: 'Dic ergo mihi, quando Pater sine sapientia, quando sine lumine, quando sine vita, quando sine veritatem, quando sine iustitia fuerit.3 Sicut enim Pater sine istis esse non potuit, ita et sine Filio esse non potuit. Quae maximae ad dominice nominis mistirium coaptantur. Sed nec Pater esset utique, si filium non haberet. Quod autem eum dixisse ais: Pater maior me est, scias, eum hoc ex adsumptae carnis humilitate dixisse, ut cognuscas, non potestate, sed humilitate fuisse redemptum.4 Nam tu qui dicis: Pater maior me est, oportit te meminere, quod alibi ait: Ego et Pater unum sumus. Nam et mortis timor et commendatio spiritus ad infirmitatem corporis est referenda, ut, sicut verus Deus, ita et verus homo credatur'. Et ille: 'Cuius quis implet voluntatem, eius et iunior est; semper filius minor est patri, quia ille facit voluntatem patris, nec pater illius voluntatem facere non probatur'.5 Ad haec ego: 'Intellegi, quia Pater in Filio et Filius in Patre in una semper Deitate subsistit. Nam ut cognuscas, Patrem Fili facere voluntatem, si in te fides evangelica manet, audi, quid ipse Iesus deus noster, cum ad resuscitandum venit Lazarum, ait: Pater, gratias ago tibi, quoniam audisti me.6 Et ego sciebam, quia semper me audis; sed propter turbam, qui circumstat, dixi, ut credant, quia tu me misisti. Sed et cum ad passionem venit, ait: Pater, clarifica me claritatem quam habui apud temet ipsum, priusquam mundus fierit. Cui Pater de caelo respondit: Et clarificavi et iterum clarificabo.7 Aequalis est ergo Filius in Deitati, non minor; sed neque aliquid minus habens. Nam si Deum confiteris, necesse est, integrum fatiares et nihil egentem; si verum integrum esse negas, Deum esse non credis'. Et ille: 'Ex adsumptum hominem coepit Dei filius vocitari; nam erat quando non erat'. Et ego: 'Audi David dicentem ex persona Patris: Ex utero ante lucifero genui te.8 Et Iohannis evangelista ait: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc ergo Verbum caro factum est et habitabit in nobis, per quem facta sunt omnia. Nam vos caecati veneno persuasionis, nihil dignum de Deo sentitis'. Et ille: 'Numquid et Spiritum sanctum Deum dicitis aut aequalem Patri Filioque decernitis?' Cui ego: 'Una in tribus est voluntas, potestas, operatio; unus Deus in trinitate et trinus in unitate.9 Tres personae, sed unum regnum, una maiestas, una potentia omnipotentiaque' . Et ille: 'Spiritum sanctum, quem aequalem Patri profertis ac Filio, utrisque minor accipitur, quia et a Filio promissus et a Patre legitur missus. Nemo enim promittit, nisi quod suae dominationis subsistit, et nemo mittit nisi inferiorem sibi, sicut ipse ait in evangelio: Nisi ego abiero, Paraclitus ille non veniet; si autem abiero, mittam illum ad vos'.10 Ad haec ego respondi: 'Bene Filius ante passionem ait, quia, nisi ille ad Patrem victor remeaverit ac proprio sanguine redempto mundo dignum Deo ex homine praeparet habitaculum, non potest Spiritus sanctus, idem Deus, in pectore fanatico et originalis criminis labi infectum discendere. Spiritus enim sanctus, ait Salomon, fugiet fictum.11 Tu autem, si spem aliquam resurrectionis habis, noli loqui adversus Spiritum sanctum, quia iuxta sententia Domini: In Spiritu sancto blasphemante non remittitur neque in hoc saeculo neque in futuro'. Et ille: 'Deus est qui mittit, non est Deus qui mittitur'. Ad haec ego interrogo, si crediderit doctrinam Petri Paulique apostolorum.12 Respondentem autem eo: 'Credo', adiaci: 'Cum arguerit Petrus apostolus Annaniam pro fraude fundi, vide, quid dicat: Quid tibi visum est mentire Spiritui sancto? Non es enim mentitus hominibus, sed Deo. Et Paulus, cum gratiarum spiritalium distinguerit gradus: Haec omnia, inquid, operatur unus adque idem Spiritus, dividens unicuique prout vult.13 Qui enim quod voluerit facit, in nullius redegitur potestate. Nam vos, ut superius dixi, nihil recte de Trinitate sancta sentitis, et quam iniqua sit huius sectae perversitas, ipsius auctoris vestri, id est Arrii, expraessit interitus'. Ad haec ille respondit: 'Legem, quam non colis, blasphemare noli; nos vero quae creditis etsi non credimus, non tamen blasphemamus, quia non deputatur crimine, si et illa et illa colantur.14 Sic enim vulgato sermone dicimus, non esse noxium, si inter gentilium aras et Dei eclesiam quis transiens utraque veneretur'. Cuius ego stultitiam cernens, aio: 'Ut video, et gentilium defensorem et hereticorum adsertorem te esse manifestas, cum et eclesiastica dogmata maculas et paganorum spurcitias praedicas adorari.15 Satius', inquio, 'faciebas, si ea te armaret fides, quam Abraham ad ilicem, Isac in ariete, Iacob in lapide, Moyses vidit in sente; quam Aaron portavit in logio, David exultavit in timphano, Salomon praedicavit in intellectu; quam omnes patriarchae, prophetae sive lex ipsa vel oraculis caecinit vel sacrificiis figuravit; quam et nunc praesens suffragatur Martinus noster vel possidit in pectore vel ostendit in opere, ut et tu conversus credens inseparabilem Trinitatem, et acceptam a nobis benedictionem purgatoque a malae credulitatis veneno pectore, delerentur iniquitatis tuae'.16 At ille furore commotus et nescio quid quasi insanus frendens, ait: 'Ante anima ab huius corporis vinculis emicet, quam ab ullo relegionis vestrae sacerdote benedictione accipiam'. Et ego: 'Nec nostram Dominus relegionem sive fidem ita tepiscere faciat, ut distribuamus sanctum eius canibus ac praetiosarum margaritarum sacra porcis squalentibus exponamus'.17 Ad haec ille, relicta altercatione, surrexit et abiit. Sed post haec, cum in Hispaniis reversus fuisset, in infirmitate debilitatus, ad nostram relegionem, necessitate cogente, conversus est.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5921.77 bnf9765.68 bnf17654.224 bnf17655.162 cpl864.137
Gregorius Turonensis, Historiae, 5, XLII De Maurilione Cadurcorum episcopo. <<< >>> XLIV De his quae Chilpericus scripsit.
monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 43
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik