monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 42
Gregorius Turonensis, Historiae, 5, XLI De legatis Calliciensibus ac prodigiis. <<< >>> XLIII De altercatione cum heretico.
Gregorius Turonensis, Historiae, 5, XLII De Maurilione Cadurcorum episcopo.
1 Maurilio Cadurcensis urbis episcopus graviter aegrotabat ab humore podagrico; sed super hos dolores, quos ipse humor commovit, magnos sibi cruciatus addebat; nam saepe candentem ferrum tibiis ac pedibus defigebat, quo facilius cruciatum sibi amplius adderit. Sed cum episcopatum eius multi expeterent, ipse Ursicinum, qui quondam referendarius Ultrogotho reginae fuerat, elegit; quem, dum adhuc viveret, benedici deprecans, migravit a saeculo.2 Fuit autem valde elemosinarius, in scripturis ecclesiasticis valde instructus, ita ut seriem diversarum generationum, quae in libris Veteris Testamenti describitur, quod a multis difficile retinetur, hic plerumque memoriter recensiret. Fuit etiam et in iudiciis iustus ac defendens pauperes ecclesiae suae de manu malorum iudicum iuxta illud Iob: Conservavi egenum de manu potentis, et inopi, cui non erat adiutor, auxiliatus sum.3 Os viduae benedixit me, cum essem oculus caecorum, pes clodorum et invalidorum pater.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5921.77 bnf9765.68 bnf17654.224 bnf17655.162 cpl864.137