monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 41
Gregorius Turonensis, Historiae, 5, XL De Elafio et Eunio episcopis. <<<     >>> XLII De Maurilione Cadurcorum episcopo.

Gregorius Turonensis, Historiae, 5, XLI De legatis Calliciensibus ac prodigiis.

1 Mirus rex Galliciensis legatos ad Guntchramnum regem dirixit. Cumque per Pectavum terminum praeterirent, quod tunc Chilpericus rex tenebat, nuntiata sunt ei. At ille sub custodia sibi eos exhibere praecepit et Parisius custodire. Eo tempore apud Pectavensem civitatem lopus ex silvis veniens, per portam ingressus est; clausisque portis, infra murus ipsius urbis obpressus, occisus est.2 Adserebant enim quidam et caelum ardentem se vidisse. Leger fluvius maior ab anno superiore fuit, postquam ei Cares torrens adiunxit. Ventus auster nimium violente cucurrit, ita ut silvas prosterneret, domus erueret, saepes efferret ipsosque hominis ad internitionem usque volutaret. Erat enim spatium eius in latitudine quasi iugera septem, longitudo autem non potuit aestimare.3 Nam et galli plauso cantu in initio noctis saepe dederunt. Luna cumtenebricata est, et comitis stilla apparuit. Gravis autem lues in populo subsecuta est. Legati autem Sueborum post annum demissi, ad propria redierunt.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5921.77 bnf9765.68 bnf17654.224 bnf17655.162 cpl864.136

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik