monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 40
Gregorius Turonensis, Historiae, 5, XXXIX De interitu Chlodovechi. <<<     >>> XLI De legatis Calliciensibus ac prodigiis.

Gregorius Turonensis, Historiae, 5, XL De Elafio et Eunio episcopis.

1 Post haec Elafius Catalaunensis episcopus propter causas Brunichildis reginae in Hispaniis in legatione directus, correptus a febre nimia, spiritum exalavit, et exinde delatus mortuus, ad civitatem suam sepultus est. Eonius quoque episcopus, quem ligatum Brittanorum supra meminimus, ad civitatem suam regredi non permissus, ut Andecavus pasceretur de publico, a rege praeceptum est.2 Qui Parisius adveniens, dum die dominica sacrosancta sollemnia celebraret, emissa cum hinnitu vocem, terrae conruit. Erumpente vero ab ore eius et naribus sanguinem, inter manus deportatus est, sed convaluit. Nimio enim vino deditus erat et plerumque ita deformiter inebriabatur, ut gressum facere non valeret.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5921.77 bnf9765.68 bnf17654.224 bnf17655.161 cpl864.136

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik