monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 39
Gregorius Turonensis, Historiae, 5, XXXVIII De persecutione christianorum in Spaniis. <<<     >>> XL De Elafio et Eunio episcopis.

Gregorius Turonensis, Historiae, 5, XXXIX De interitu Chlodovechi.

1 Igitur post mortem filiorum Chilpericus rex mense Octobrio in Cothiam silvam plenus luctu cum coniuge resedebat. Tunc Chlodovechum, filium suum, Brinnacum, faciente regina, transmisit, ut scilicet et ipse ab hoc interitu deperiret. Graviter ibi his diebus morbus ille, qui fratres interficerat, seviebat; sed nihil ibidem incommodi pertulit.2 Ipsi enim rex Calam Parisiacae civitatis villam advenit. Post paucus vero dies Chlodovechum ad se venire praecepit; cui qualis interitus fuerit, dicere non pigebit. Igitur cum in supradicta villam apud patrem habitaret, coepit inmaturae iactare vel dicere: 'Ecce, mortuos fratres meus, ad me restitit omne regnum; mihi universae Galliae subicientur, imperiumque universum mihi fata largita sunt! Ecce inimicis in manu positis inferam quaecumque placuerit!' Sed et de noverca sua Fredegunde regina non condecibilia detractabat.3 Quae illa audiens, pavore nimio terrebatur. Post dies vero aliquot adveniens quidam ait reginae: 'Ut urbata de filiis sedeas, dolum id Chlodovechi est operatum. Nam ipsi concupiscens unius ancillarum tuarum filia, maleficiis tuos per matrem eius filios interficit, ideoque moneo, ne speres de te melius, cum tibi spes per quam regnare debueras sit ablata' .4 Tunc regina timore perterrita, furore succensa, nova orbitate conpuncta, adpraehensam puellam, in qua oculus iniecerat Chlodovechus, graviter verberatam, incidi comam capitis eius iussit ac scisso sode inpositam defigi ante metatum praecipit Chlodovechi. Matrem quoque puellae relegatam et turmentis diu cruciatam, elicuit ab ea professione, quae hos sermones veros esse firmaret.5 Regi exim haec et alia huiuscemodi insinuans, vindictam de Chlodovechum poposcit. Tunc rex in venatione directus, eum praecepit arcessire secretius. Quo adveniente, ex iussu regis adpraehensus in manicis a Desiderio atque Bobone ducibus, nudatur armis et vestibus, ac vili indumento contectus, reginae vinctus adducitur.6 Ad illa in custodia eum retinere praecepit, elecere ab eo cupiens, si haec ita ut audierat se haberent, vel cuius consilium usus fuerit, aut cuius haec instinctu fecisset, vel cum quibus maximae amicitias conlegasset. At ille reliqua denegans, amicitias multorum detexit. Denique post triduum regina vinctum iussit eum transire Matronam fluvium et in villa cui Nocito nomen est custodire.7 In qua custodia cultro percussus interiit ipsoque in loco sepultus est. Interea advenerunt nuntii ad regem, qui dicerent, quod ipse se ictu proprio perfodisset, et adhuc ipsum cultrum, de quo se perculit, in loco stare vulneris adfirmabant. Quibus verbis rex Chilpericus inlusus, nec flevit, quem ipse, ut ita dicam, morte tradiderat instigante regina.8 Servientes quoque illius per diversa dispersi sunt. Mater autem eius crudele morte negata; soror ipsius in monasterio delusa a pueris reginae transmittitur, in quo nunc, veste mutata, consistit; opesque eorum omnes reginae dilatae sunt. Mulier, quae super Chlodovechum locuta fuerat, diiudicatur incendio concremare.9 Quae cum duceretur, reclamare coepit misera, se mendacia protulisse; sed nihil proficientibus verbis, legatam ad stipitem, vivens exuritur flammis. Thesaurarius Chlodovechi a Chuppani stabuli comite de Biturigo retractus, vinctus reginae transmissus est, diversis cruciatibus exponendus; sed eum regina et a suppliciis et a vinculis iussit absolvi liberumque, nobis obtenentibus [ad regi], abire permisit.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5921.76 bnf9765.67 bnf17654.224 bnf17655.160 cpl864.135

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik