monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 35
Gregorius Turonensis, Historiae, 5, XXXIV De desenteriae morbo et filiis Chilperici mortuis. <<< >>> XXXVI De Eraclio episcopo et Nanthino comite.
Gregorius Turonensis, Historiae, 5, XXXV De Austrigilde regina.
1 His diebus Austrigildis Guntchramni principis regina ab hoc morbo consumpta est; sed priusquam nequam spiritum exalaret, cernens, quod evadere non posset, alta trahens suspiria, voluit leti sui habire participes, agens, ut in exsequiis eius aliorum funera plangerentur. Fertur enim Herodiano more regem petisse, dicens: 'Adhuc spes vivendi fuerat, si non inter iniquorum medicorum manus interissem; nam potionis ab illis acceptae mihi vi abstulerunt vitam et fecerunt me hanc lucem velociter perdere.2 Et ideo, ne inulta mors mea praetereat, quaeso et cum sacramenti interpositione coniuro, ut cum ab hac luce discessero, statim ipse gladio trucidentur; ut, sicut ego amplius vivere non queo, ita nec ille post meum obitum glorientur, sed sit unus dolus nostris pariter ac eorum amicis'. Haec effata, infilicem animam tradidit.3 Rex vero, peracto ex more iusticio, oppressus iniquae coniugis iuramento, implevit praeceptum iniquitatis. Nam duos medicos, qui ei studium adhibuerant, gladio ferire praecepit; quod non sine peccato facto fuisse, multorum censit prudentia.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5921.75 bnf9765.67 bnf17654.224 bnf17655.158 cpl864.134
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik