monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 34
Gregorius Turonensis, Historiae, 5, XXXIII De prodigiis. <<<     >>> XXXV De Austrigilde regina.

Gregorius Turonensis, Historiae, 5, XXXIV De desenteriae morbo et filiis Chilperici mortuis.

1 Sed haec prodigia gravissima lues est subsecuta. Nam et discordantibus reges et iterum bellum civile parantibus, desentericus morbus paene Gallias totas praeoccupavit. Erat enim his qui patiebantur valida cum vomitu febris renumque nimius dolor; caput grave vel cervix. Ea vero quae ex ore proiciebantur colore croceo aut certe viridia erant.2 A multis autem adserebatur veninum occultum esse, - rusticiores vero coralis hoc pusulas nominabant - quod non est incredibile, quia missae in scapulis sive cruribus ventosae, procedentibus erumpentibusque visicis, decursa saniae, multi liberabantur. Sed et herbae, quae venenis medentur, potui sumptae, plerisque praesidia contulerunt.3 Et quidem primum haec infirmetas a mense Augusto initiata, parvulus aduliscentes arripuit lectoque subegit. Perdedemus dulcis et caros nobis infantulos, quos aut gremiis fovimus aut ulnis baiolavimus aut propria manu, ministratis cibis, ipsos studio sagatiore nutrivimus. Sed, abstersis lacrimis, cum beato Iob dicimus: Dominus dedit, Dominus abstulit; quomodo Domino placuit, ita factum est.4 Sit nomen eius benedictum in saecula. Igitur in his diebus Chilpericus rex graviter egrotavit. Quo convaliscente, filius eius iunior, necdum aqua et Spiritu sancto renatus, aegrotare coepit. Quem in extremis videntis, baptismo abluerunt. Quo parumper melius agente, frater eius senior nomen Chlodoberthus ab hoc morbo correpitur; ipsumque in discrimine mortis Fredegundis mater cernens, sero penetens, ait ad regem: 'Diu nos male agentes pietas divina sustentat; nam sepe nos febribus et aliis malis corripuit, et emendatio non successit.5 Ecce! iam perdimus filios. Ecce! iam eos lacrimae pauperum, lamenta viduarum, suspiria orfanorum interimunt, nec spes remanet cui aliquid congregemus. Thesaurizamus, nescientes, cui congregemus ea. Ecce thesauri remanent a possessore vacui, rapinis ac maledictionibus pleni! Numquid non exundabant prumptuaria vino? Numquid non horrea replebantur frumento? Numquid non erant thesauri referti auro, argento, lapidibus praeciosis, monilibus vel reliquis imperialibus ornamentis? Ecce quod pulchrius habebamus perdimus! Nunc, si placet, venite; incendamus omnes discriptionis iniquas, sufficiatque fisco nostro, quod sufficit patri regique Chlothario'.6 Haec effata regina, pugnis verberans pectus, iussit libros exhibere, qui de civitatibus suis per Marcum venerant, proiectosque in igne, iterum ad rege conversa: 'Quid tu', inquid, 'moraris? Fac quod vidis a me fieri, ut, etsi dulces natos perdimus, vel poenam perpetuam evadamus'. Tunc rex, conpunctus corde, tradedit omnes libros discriptionum igne; conflagratusque, misit qui futuras prohiberent discriptionis.7 Post haec infantulus iunior, dum nimio labore tabescit, extinguetur. Quem cum maximo merore deducentes a villa Brinnaco Parisius, ad basilicam sancti Dionisi sepelire mandaverunt. Chlodoberthum vero conponentes in feretro, Sessionas ad basilicam sancti Medardi duxerunt, proicientesque eo ad sanctum sepulchrum, voverunt vota pro eo; sed media nocte anilus iam et tenuis spiritum exalavit.8 Quem in basilica sanctorum Crispini atque Crispiniani martirum sepelierunt. Magnus quoque hic planctus omni populo fuit; nam viri lugentes mulieresque lucubribus vestimentis induti, ut solet in coniugum exsequiis fieri, ita hoc funus sunt prosecuti. Multa postea Chilpericus rex eclesiis sive basilicis vel pauperibus est largitus.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5921.74 bnf9765.67 bnf17654.224 bnf17655.156 cpl864.132

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik