monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 30
Gregorius Turonensis, Historiae, 5, XXIX De vastatione Brittanorum. <<<     >>> XXXI De insidiis Brittanorum.

Gregorius Turonensis, Historiae, 5, XXX De imperio Tiberii.

1 Dum haec geruntur in Galliis, Iustinus, impleto imperii octavo decimo anno, amentiam quam incurrerat cum vita finivit. Quo sepulto, Tiberius caesar arripuit iam olim adgressum imperium. Sed cum eum secundum consuetudinem loci ad spectaculum circi prestularet populus processurum, parare ei cogitans pro parte Iustiniani insidias, qui tunc nepus Iustini habebatur, ille per loca sancta processit.2 Conpletaque oratione, vocatum ad se urbis papam, cum consolibus ac praefectis palatium est ingressus. Dehinc indutus purpora, diademate coronatus, throno imperiale inpositus, cum inmensis laudibus imperium confirmavit. Factionarii quoque operientes ad circum, cum cognovissent quae acta fuerant, pudore confusi, sine effectu regressi sunt, nihil homini, qui in Deo spem posuerat, adversare valentes.3 Transactis igitur paucis diebus, adveniens autem Iustinianus, pedibus se proicit imperatoris, quindecem ei centenaria auri deferens ob meritum gratiae. Quem ille secundum patientiae suae ritum collegens, in palatium iussit adsistere. Sophia vero augusta inmemor promissionis, quam quondam in Tiberium habuerat, insidias ei temptavit intendere.4 Procedentem autem eum ad villam, ut iuxta ritum imperiale triginta diebus ad vindimiam iocundaretur, vocato clam Iustimniano, Sophia voluit eum erigere in imperio. Quod cumpertum, Tiberius cursu veloci ad Constantinopolitanam civitatem regreditur adpraehensamque augustam ab omnibus thesaurus spoliavit, solum ei victus cotidiani alimentum relinquens.5 Segregatos pueros eius ab ea, alios posuit de fidelibus suis, mandans prorsus, ut nullus de anterioribus ad eam haberet accessum. Iustinianum vero obiurgatum tanto in posterum amore dilexit, ut filio eius filiam suam promitteret rursumque filio suo filiam suam expeteret; sed non est res sortita effectum.6 Exercitus eius Persas debellavit, victorque regressus, tantam mole praedae detulit, ut crederetur cupiditate humanae posse sufficire. Viginti elifanti capti ad imperatorem deducti sunt.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5921.74 bnf9765.67 bnf17654.224 bnf17655.154 cpl864.131

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik