monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 29
Gregorius Turonensis, Historiae, 5, XXVIII De discriptionibus Chilperici. <<< >>> XXX De imperio Tiberii.
Gregorius Turonensis, Historiae, 5, XXIX De vastatione Brittanorum.
1 Brittani quoque graviter regionem Redonicam vastaverunt incendio, praeda, captivitate. Qui usque Cornutium vicum debellando progressi sunt. Eunius vero episcopus de exilio reductus, Andecavo ad pascendum delegatur nec ad civitatem suam Veneticam redire permittitur. Byppolenus vero dux contra Brittanus dirigitur et loca aliqua Brittaniae ferro incendioque obpraemit; quae res maiorem insaniam excitavit.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5921.73 bnf9765.67 bnf17654.224 bnf17655.154 cpl864.131
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik