monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 28
Gregorius Turonensis, Historiae, 5, XXVII De eiectione Saloni et Sagittari. <<<     >>> XXIX De vastatione Brittanorum.

Gregorius Turonensis, Historiae, 5, XXVIII De discriptionibus Chilperici.

1 Chilpericus vero rex discriptiones novas et gravis in omne regno suo fieri iussit. Qua de causa multi relinquentes civitates illas vel possessiones proprias, alia regna petierunt, satius ducentes alibi peregrinare quam tali pericolo subiacere. Statutum enim fuerat, ut possessor de propria terra unam anforam vini per aripennem redderit.2 Sed et alii functionis infligebantur multi tam de reliquis terris quam de mancipiis; quod implere non poterat. Lemovicinus quoque populus, cum se cernerit tali fasci gravari, congregatus in Kalendas Martias Marcumque refrendarium, qui haec agere iussus fuerat, interficere voluit; et fecisset utique, nisi eum episcopus Ferreolus ab inminente discrimine liberasset.3 Areptis quoque libris discriptionum, incendio multitudo coniuncta cremavit. Unde multum molestus rex, dirigens de latere suo personas, inmensis damnis populum adflixit suppliciisque conteruit, morte multavit. Ferunt etiam, tunc abbatis atque presbiteros ad stipitis extensus diversis subiacuisse tormentis, calumniantibus regalibus missis, quod in siditione populi ad incendendus libros satellitis adfuissent, acerbiora quoque deinceps infligentes tributa.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5921.73 bnf9765.66 bnf17654.224 bnf17655.153 cpl864.130

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik