monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 27
Gregorius Turonensis, Historiae, 5, XXVI Quod exercitus in Brittaniis abiit. <<<     >>> XXVIII De discriptionibus Chilperici.

Gregorius Turonensis, Historiae, 5, XXVII De eiectione Saloni et Sagittari.

1 Anno quoque quarto Childeberthi, qui fuit XVIII. Guntchramni et Chilperici regum, apud Cavellonum civitatem sinodus acta est ex iussu principis Guntchramni; discussisque diversis causis, contra Salonium et Sagittarium episcopos iteratur illa antiqua calamitas. Obiciuntur eis crimina, et non solum de adulterium, verum etiam de homicidiis accusantur.2 Sed haec per paenitentiam purgari censentis episcopi, illud est additum, quod essent rei maiestatis et patriae proditores. Qua de causa ab episcopato discincti, in basilica beati Marcelli sub custodia detruduntur. Ex qua per fugam lapsi, discesserunt per diversa vagantes, donec in civitatibus eorum alii subrogati sunt.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5921.73 bnf9765.66 bnf17654.224 bnf17655.153 cpl864.130