monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 26
Gregorius Turonensis, Historiae, 5, XXV De interitu Dacconis et Dracoleni. <<<     >>> XXVII De eiectione Saloni et Sagittari.

Gregorius Turonensis, Historiae, 5, XXVI Quod exercitus in Brittaniis abiit.

1 Dehinc Toronici, Pictavi, Baiocassini, Caenomannici et Andecavi cum aliis multis in Brittania ex iussu Chilperici regis abierunt et contra Varocum, filium quondam Macliavi, ad Vicinoniam fluvium resedent. Sed ille dolose per nocte super Saxones Baiocassinos ruens, maximam exinde partem interfecit.2 Post die autem tertia cum ducibus regis Chilperici pacem faciens et filium suum in obsedatum donans, sacramentum se constrinxit, quod fidelis regi Chilperico esse deberet. Venitus quoque civitatem refudit sub ea condicione, ut, se mereretur eam per iussionem regis regere, tributa vel omnia quae exinde debebantur annis singulis, nullo admonente, dissolverit.3 Quod cum factum fuisset, exercitus ab ea loca remotus est. Post haec Chilpericus rex de pauperibus et iunioribus eclesiae vel basilicae bannos iussit exigi, pro eo quod in exercitu non ambulassent. Non enim erat consuetudo, ut hi ullam exsolverent publicam functionem. Post haec Varochus obliviscens promissionis suae, volens inrumpere quod fecerat, Eunium episcopum Veneticae urbis ad Chilpericum regem dirigit.4 At ille ira commotus, obiurgatum eum exilio damnare praecipit.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5921.73 bnf9765.66 bnf17654.224 bnf17655.152 cpl864.130

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik