monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 24
Gregorius Turonensis, Historiae, 5, XXIII De prodigiis ostensis. <<<     >>> XXV De interitu Dacconis et Dracoleni.

Gregorius Turonensis, Historiae, 5, XXIV Chilpericus Pectavus invasit.

1 Quod Guntchramnus Boso filias suas de basilica sancti Helari abstulit, et Chilpericus Pectavus invasit. Guntchramnus Boso Toronus cum paucis armatis veniens, filias suas, quas in basilica sancta reliquerat, vim abstulit et eas Pectavus civitatem, qui erat Childeberthi regis, perduxit. Chilpericus quoque rex Pectavum pervasit, atque nepotis sui hominis ab eius sunt hominibus effugati.2 Ennodium ex comitatu ad regis praesentiam perduxerunt. Quem exilio damnatum, facultates eius fisco subdiderunt. Sed post annum et patriae et facultatibus redditus est. Gunthchramnus Boso, relictis filiabus suis in basilica beati Hilari, ad Childebertum regem transiit.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5921.72 bnf9765.66 bnf17654.224 bnf17655.151 cpl864.129