monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 23
Gregorius Turonensis, Historiae, 5, XXII De obitu Samsonis, filii Chilperici. <<<     >>> XXIV Chilpericus Pectavus invasit.

Gregorius Turonensis, Historiae, 5, XXIII De prodigiis ostensis.

1 Post haec in nocte, quod erat tertio Idus Novembris, apparuit nobis beati Martini vigilias celebrantibus magnum prodigium; nam in medio lunae stilla fulgens visa est elucere, et super ac subter lunam aliae stillae propinquae apparuerunt. Sed et circolus ille, qui pluviam plerumque significat, circa eam apparuit.2 Sed quae haec figuraverint, ignoramus. Nam et luna hoc anno sepe in nigridinem versam videmus, et ante natalem Domini gravia fuere tonitrua. Sed et splendores illi circa solem, sicut iam ante cladem Arvernam fuisse commemoravimus, quod rustici soles vocant, apparuerunt; et mare ultra modum egressum adserunt, et multa alia signa apparuerunt.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5921.72 bnf9765.66 bnf17654.224 bnf17655.151 cpl864.128

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik