monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 21
Gregorius Turonensis, Historiae, 5, XX De Salunio et sagittario episcopis. <<< >>> XXII De obitu Samsonis, filii Chilperici.
Gregorius Turonensis, Historiae, 5, XXI De Winnoco Brittone.
1 Tunc Winnocus Britto in summa abstinentia a Brittaniis venit Toronus, Hierusolimis accedere cupiens, nullum alium vestimentum nisi de pellibus ovium lana privatis habens; quem nos, quo facilius teneremus, quia nobis relegiosus valde videbatur, presbiterii gratia honoravimus. Inghitrudis autem relegiosa consuetudinem habebat, aquam de sepulchrum sancti Martini collegere.2 Qua aqua deficiente, rogat, vas cum vino ad beati tumulum deportari. Transacta autem nocte, eum exinde hoc presbitero praesenti adsumi mandavit; et ad se delatum, ait presbitero: 'Aufer hinc vino et unam tantum guttam de aqua benedicta, unde parum superest, effunde'. Quod cum fecisset, mirum dictu, vasculum, quod semeplenum erat, ad unius guttae discensum impletum est.3 Idem bis aut tertio vacuatum, per unam tantum guttam est impletum; quod non ambigetur, et in hoc beati Martini fuisse virtutem.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5921.72 bnf9765.66 bnf17654.223 bnf17655.150 cpl864.128
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik