monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 19
Gregorius Turonensis, Historiae, 5, XVIII De Praetextato episcopo et interitu Merovechi. <<<     >>> XX De Salunio et sagittario episcopis.

Gregorius Turonensis, Historiae, 5, XIX De aelimosinis Tiberii.

1 Cum autem Iustinus imperator, amisso sensu, amens effectus esset et per solam Sophiam augustam eius imperium regiretur, populi, ut in superiore libro iam diximus, Tiberium caesarem elegerunt utilem, strinuum atque sapientem, aelymosinarium inopumque optimum defensorem. Qui cum multa de thesauris, quos Iustinus adgregavit, pauperibus erogaret et augusta illa eum frequentius increparet, quod rem publicam redegisset in paupertate, diceritque: 'Quod ego multis annis congregavi, tu infra pauco tempus prodegi dispergis', agebat ille: 'Non deerit fisco nostro; tantum pauperis aelymosinam accipiant, aut captivi redimantur.2 Hoc est enim magnum thesaurum, dicente Domino: Thesaurizate vobis thesaurus in caelo, ubi neque erugo neque tinea corrumpit, et ubi fures non effodiunt nec furantur. Ergo de quod Deus dedit, congregemus per pauperes in caelo, ut Dominus nobis augere dignetur in saeculo'. Et quia, ut diximus, magnus et verus christianus erat, dum hilare distributione pauperibus opem praestat, magis ac magis ei Dominus subministrat.3 Nam deambolans per palatium, vidit in pavimento domus tabolam marmoream, in qua crux dominica erat sculpta, et ait: 'Crucem tuam, Domine, frontem nostram munimus et pectora, et ecce crucem sub pedibus conculcamus!' Et dicto citius iussit eam auferre; defossamque tabulam atque erectam, inveniunt subter et aliam hoc signum habentem.4 Nuntiantesque, iussit et illam auferri. Qua amota, repperiunt et tertiam; iussumque eius et haec aufertur. Qua ablata, inveniunt magnum thesaurum, habentem supra mille auri centinaria. Sublatumque aurum pauperibus adhuc habundantius, ut consueverat, subministrat; nec ei Dominus aliquid defecere faciet pro bona voluntate sua.5 Quid ei in posterum Dominus transmiserit, non omittam. Narsis ille dux Italiae, cum in quadam civitate domum magnam haberet, Italiam cum multis thesauris egressus, ad supra memoratam urbem advenit ibique in domo sua occultae cisterna magna fodit, in qua multa milia centenariorum auri argentique reposuit idque, interfectis consciis, uno tantummodo seni per iuramentum condita conmendavit.6 Defuncto quoque Narsite, haec sub terra latebant. Cumque supradictus senex huius aelymosinas assidue cerneret, pergit ad eum, dicens: 'Si', inquid, 'mihi aliquid prodest, magnam rem tib, caesar, edicam'. Cui ille: 'Dic', ait, 'quod volueris. Proderit enim tibi, si quiddam nobis profuturum esse narraveris'.7 'Thesaurum' , inquid, 'Narsitis reconditum habeo, quod in extremum vitae positus caelare non possum'. Tunc caesar Tiberius gavisus, mittit usque ad locum pueros suos; praecedente vero sene, hi secuntur attoniti. Pervenientesque ad cesternam deopertamque ingrediuntur, in qua tantum aurum argentumque repperiunt, ut per multos dies vix evacuaretur a deportantibus.8 Et ex hoc ille amplius hilari erogatione dispensavit egenis.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5921.71 bnf9765.65 bnf17654.220 bnf17655.149 cpl864.127

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik