monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 18
Gregorius Turonensis, Historiae, 5, XVII De dubietate paschae. <<< >>> XIX De aelimosinis Tiberii.
Gregorius Turonensis, Historiae, 5, XVIII De Praetextato episcopo et interitu Merovechi.
1 His ita gestis, audiens Chilpericus, quod Praetextatus Rothomagensis episcopus contra utilitatem suam populis munera daret, eum ad se arcessire praecepit. Quem discussum, repperit cum eodem res Brunichildis reginae conmendatas; ipsasque ablatas, eum in exilium usque sacerdotalem audientiam retenere praecepit.2 Coniuncto autem concilio, exhibitus est. Erant autem episcopi qui advenerant apud Parisius in basilica sancti Petri apostoli. Cui rex ait: 'Quid tibi visum est, o episcope, ut inimicum meum Merovechum, qui filius esse debuerat, cum amita sua, id est patrui sui uxore, coniungeres? An ignarus eras, quae pro hac causa canonum statuta sancsexissent? Etiam non hic solum excessisse probaris, sed etiam cum illo egisti, datis muneribus, ut ego interficerer.3 Hostem autem filium patri fecisti, seduxisti paecuniam plebem, ut nullus mecum fidem habitam custodiret, voluistique regnum meum in manu alterius tradere'. Haec eo dicente, infremuit multitudo Francorum voluitque ostea basilicae rumpere, quasi ut extractum sacerdotem lapidibus urgueret; sed rex prohibuit fieri.4 Cumque Praetextatus episcopus ea quae rex dixerat facta negaret, advenerunt falsi testis, qui ostendebant species aliquas, dicentes: 'Haec et haec nobis dedisti, ut Merovechum fidem promittere deberimus'. Ad haec ille dicebat: 'Verum enim dicitis vos a me saepius muneratus; sed non haec causa extetit, ut rex eieceretur a regno.5 Nam et cum vos mihi et equos optimos et res alias praeberetis, numquid poteram aliud facere, nisi et ego vos simile sorte remunerarem?' Recedente vero regem ad metatum suum, nos, collecti in unum, sedebamus in secretarium basilicae beati Petri. Confabulantibusque nobis, subito venit Aetius archaediaconus Parisiacae eclesiae, salutatisque nobis, ait: 'Audite me, o sacerdotes Domini, qui in unum collecti estis; aut enim hoc tempore exaltabitis nomen vestrum et bonae famae gratia refulgebitis, aut certe nullus vos amodo pro Dei sacerdotibus est habiturus, si personas vestras sagaciter non eregitis aut fratrem perire permittetis'.6 Haec eo dicente, nullus sacerdotum ei quicquam respondit. Timebant enim regine fururem, cuius instinctu haec agebantur. Quibus intentis et ora digitis conpraementibus, ego aio: 'Adtenti estote, quaeso, sermonibus meis, o sanctissimi sacerdotes Dei, et praesertim vos, qui familiariores esse regi vidimini; adhibite ei consilium sanctum atque sacerdotalem, ne exardiscens in ministrum Dei pereat ab ira eius et regnum perdat et gloriam'.7 Haec me dicente, silebant omnes. Illis vero silentibus, adieci: 'Mementote, domini mi sacerdotes, verbi prophetici, quo ait: Si viderit speculatur iniquitatem hominis et non dixerit, reus erit animae pereuntes. Ergo nolite silere, sed praedicate et ponite ante oculos regis peccata eius, ne forte ei aliquid mali contingat et vos rei sitis pro anima eius.8 An ignoratis, quid novum gestum fuerit tempore? Quomodo adpraehensum Sigymundum Chlodomeris retrusit in carcerem, dixitque ei Avitus Dei sacerdus: 'Ne inicias manum in eo, et cum Burgundiam petieris, victuriam obtenebis'. Ille vero abnuens quae ei a sacerdote dicta fuerant, abiit ipsumque cum uxore et filiis interemit petiitque Burgundiam, ibique obpraessus ab exercitu, interemptus est.9 Quid Maximus imperatur? Cum beatum Martinum conpulisset communicare cuidam homicide episcopo, et ille, quo facilius addictus morte liberaret, regi impio consensisset, prosequente Regis aeterni iudicio, ab imperio depulsus Maximus morte pessima condemnatus est'. Haec me dicente, non respondit ullus quicquam, sed erant omnes intenti stupentes.10 Duo tamen adolatores ex ipsis - quod de episcopis dici dolendum est - nuntiaverunt regi, dicentes, quia nullum maiorem inimicum suis causis quam me haberet. Ilico unus ex aulicis cursu rapitu ad me repraesentandum dirigitur. Cumque venissem, stabat rex iuxta tabernaculum ex ramis factum, et ad dexteram eius Berthchramnus episcopus, ad levam vero Ragnemodus stabat; et erat ante eos scamnum pane desuper plenum cum diversis fercolis.11 Visoque me, rex ait: 'O episcope, iustitiam cunctis largire debes: et ecce! ego iustitiam a te non accipio; sed, ut video, consentis iniquitati, et impletur in te proverbium illud, quod corvus oculum corvi non eruet. Ad haec ego: 'Si quis de nobis, o rex, iustitiae tramitem transcendere voluerit, a te corrigi potest; si vero tu excesseris, quis te corripiet? Loquimur enim tibi; sed si volueris, audis; si autem nolueris, quis te condemnavit, nisi is qui se pronuntiavit esse iustitiam?' Ad haec ille, ut erat ab adolatoribus contra me accensus, ait: 'Cum omnibus enim inveni iustitiam et tecum invenire non possum.12 Sed scio, quid faciam, ut noteris in populis, et iniustum te esse in omnibus perpatiscat. Convocabo enim populum Toronicum et dicam eis: 'Voceferamini contra Gregorium, quod sit iniustus et nulli hominum iustitiam praestit'. Illis quoque haec clamantibus respondebo: 'Ego qui rex sum iustitiam cum eodem invenire non possum, et vos qui minores estis invenietis?' Ad haec ego: 'Quod sim iniustus, tu nescis.13 Scit enim ille conscientia mea, cui occulta cordis sunt manifesta. Quod vero falso clamore populus, te insultante, vociferat, nihil est, quia sciunt omnes a te haec emissa. Ideoque non ego, sed potius tu in adclamatione notaberis. Sed quid plura? Habes legem et canones; haec te diligenter rimari oportet, et tunc quae praeciperint si non observaberis, noveris, tibi Dei iudicium imminere'.14 At illi quasi me demulcens, quod dolose faciens potabat me non intellegere, conversus ad iuscellum, quod coram eo erat positus, ait: 'Propter te haec iuscella paravi, in qua nihil aliud praeter volatilia et parumper ciceris continetur'. Ad haec ego, cognuscens adulationis eius, dixi: 'Noster cibus esse debet facere voluntatem Dei et non in his diliciis dilectare, ut ea quae praecipit nullo casu praetermittamus.15 Tu vero, qui alios de iustitia culpas, pollicire prius, quod legem et canones non omittas; et tunc credimus, quod iustitiam prosequaris'. Ille vero, porrectam dexteram, iuravit per omnipotenti Deo, quod ea quae lex et canones edocebant nullu praetermitteret pactu. Post haec, accepto pane, hausto etiam vino, discessi.16 Ea vero nocte, decantatis nocturnalibus hymnis osteum, mansionis nostrae gravibus audio cogi verberibus; missoque puero, nuntius Fredegundis reginae adstare cognusco. Quibus introductis, salutationem reginae suscipio. Deinde praecantur pueri, ut in eius causis contrarius non existam, simulque ducentas argenti promittunt libras, si Praetextatus, me inpugnante, obpraemeretur.17 Dicebant enim: 'Iam omnium episcoporum promissionem habemus; tantum tu adversus non incedas'. Quibus ego: 'Si mihi mille libras auri argentique donetis, num quid aliud facere posso, nisi quae Dominus agire praecipit? Unum tantum pollicior, quod ea quae ceteri secundum canonum statuta consenserint sequar'.18 At illi, non intellegentes quae dicebam, gratias agentes, discesserunt. Mane autem facto, aliqui de episcopis ad me venerunt, simile mandato ferentes; quibus ego similia respondi. Convenientibus autem nobis in basilica sancti Petri, mane rex adfuit dixitque: 'Episcopus enim in furtis depraehensus ab episcopali officio ut avellatur, canonum auctoritas sancxit'.19 Nobis quoque respondentibus, quis ille sacerdus esset, cuius furti crimen inrogaretur, respondit rex: 'Vidistis enim species, quas nobis furtu abstulit'. Ostenderat enim nobis ante die tertia rex duo volucra, species et diversis ornamentis referta, quae praeciebantur amplius quam tria milia solidorum; sed et saccolum cum nummismati auri pondere, tenentem quasi duo milia.20 Haec enim dicebat rex sibi ab episcopo fuisse furata. Qui respondit: 'Recolere vos credo, discendente a Rothomaginse urbe Brunichilde regina, quod venerim ad vos, dixique vobis, quia res eius, id est quinque sarcinas, conmendatas haberem, et frequentius advenire puerus eius ad me, ut ea redderem, et nolui sine consilio vestro.21 Tu autem dixisti mihi, o rex: 'Eiece haec a te, et revertantur ad mulierem res suae, ne inimicitia inter me et Childeberthum, nepotem meum, pro his rebus debeat pullulare'. Reversus ego ad urbem, unum volucrum tradidi puerus; non enim valebant amplius ferre. Reversi iterum requirebant alios. Iterum consiliatus sum magnificentiam vestram.22 Tu autem praecipisti, dicens: 'Eiece, eiece haec a te, o sacerdos, ne faciat scandalum haec causam'. Iterum tradidi eis duo ex his; duo autem alii remanserunt mecum. Tu autem quid nunc calumniaris et me furti argues, cum haec causa non ad furtum, sed ad custodiam debeat deputare?' Ad haec rex: 'Si hoc depositum penes te habebatur ad custodiendum, cur solvisti unum ex his et lymbum aureis contextum filis in partibus desecasti et dedisti per virus, qui me a regno deiecerent?' Praetextatus episcopus respondit: 'Iam dixi tibi superius, quia munera eorum acciperam, ideoque haec, cum non haberem de praesenti quid darem, hinc praesumpsi et eis vicissitudinem munerum tribui.23 Proprium mihi esse videbatur, quod filio meo Merovecho erat, quem de lavacro regenerationis excipi'. Videns autem rex Chilpericus, quod eum his calumniis superare nequiret, adtonitus valde ac conscientia confusus, discessit a nobis vocavitque quosdam de adolatoribus suis et ait: 'Victum me verbis episcopi fateor et vera esse quod dicit scio; quid nunc faciam, ut reginae de eo voluntas adimpleatur?' Et ait: 'Ite, et accedentes ad eum, dicite, quasi consilium ex vobismet ipsis dantes: 'Nosti, quod sit rex Chilpericus pius atque conpunctus et cito flectatur ad misericordiam; humiliare sub eo et dicito, ab eo obiecta a te perpetrata fuisse.24 Tunc nos prostrati omnes coram pedibus eius, dare tibi veniam inpetramus'. His seductus Praetextatus episcopus, pollicitus est se ita facturum. Mane autem facto, convenimus ad consuetum locum; adveniensque et rex, ait ad episcopum: 'Si munera pro muneribus his hominibus es largitus, quur sacramenta postulasti, ut fidem Merovecho servarent?' Respondit episcopus: 'Petii, fateor, amicitias eorum habere cum eo, et non solum hominem, sed, si fas fuisset, angelum de caelo evocaveram, qui esset adiutor eius; filius enim mihi erat, ut saepe dixi, spiritalis ex lavacro'.25 Cumque haec altercatio altius tolleretur, Praetextatus episcopus, prostratus solo, ait: 'Peccavi in caelo et coram te, o rex misericordissime; ego sum homicida nefandus; ego te interficere volui et filio tuo in solio tuo eregere'. Haec eo dicente, prosternitur rex coram pedibus sacerdotum, dicens: 'Audite, o piissimi sacerdotes, reum crimen exsecrabile confitentem'.26 Cumque nos flentes regem elevassemus a solo, iussit eum basilicam egredi. Ipse vero ad metatum discessit, transmittens librum canonum, in quo erat quaternio novus adnixus, habens canones quasi apostolicus, continentes haec: Episcopus in homicidio, adulterio et periurio depraehensus, a sacerdotio divillatur.27 His ita lectis, cum Praetextatus staret stupens, Berthechramnus episcopus ait: 'Audi, o frater et coepiscope, quia regis gratiam non habes, ideoque nec nostram caritatem uti poteris, priusquam regis indulgentia merearis'. His ita gestis, petiit rex, ut aut tonicam eius scinderetur aut centisimus octavus psalmus, qui maledictionibus Scarioticas continet, super caput eius recitaretur aut certe iudicium contra eum scriberetur, ne in perpetuo communicaret.28 Quibus condicionibus ego restiti, iuxta promissum regis, ut nihil extra canones gereretur. Tunc Praetextatus a nostris raptus oculis, in custodia positus est. De qua fugire temptans nocte, gravissime caesus, in insola maris, quod adiacet civitati Constantinae, in exilio est detrusus. Post haec sonuit, quod Merovechus iterum basilica sancti Martini conaretur expetere.29 Chilpericus vero custodire basilicam iubet et omnes claudi aditus. Custodis autem unum osteum, per quod pauci clerici ad officium ingrederentur, relinquentes, reliqua ostea clausa tenebant; quod non sine taedio populis fuit. Cum autem apud Parisius moraremur, signa in caelo apparuerunt, id est viginti radii a parte aquilonis, qui ab oriente surgentes, ad occidentem properabant; ex quibus unus prolixior et alius supereminens, ut est in sublime elevatus, mox defecit, et sic reliqui qui secuti fuerant evanuerunt.30 Credo, interitum Merovechi pronuntiassent. Merovechus vero, dum in Remensem campaniam latitaret nec palam se Austrasiis crederit, a Tarabannensibus circumventus est, dicentibus, quod, relicto patre eius Chilperico, ei se subiugarent, si ad eos accederit. Qui velociter, adsumptis secum viris fortissimis, ad eos venit.31 Hi praeparatus detegentes dolos, in villam eum quandam concludunt et, circumseptum cum armatis, nuntius patri dirigunt. Quod ille audiens, illuc properare distinat. Sed hic cum in hospitiolo quodam reteneretur, timens, ne ad vindictam inimicorum multas lueret poenas, vocatum ad se Gailenum familiarem suum, ait: 'Una nobis usque nunc et anima et consilium fuit; rogo, ne patiaris me in manibus inimicorum tradi, sed, accepto gladio, inruas in me'.32 Quod ille nec dubitans, eum cultro confodit. Advenientem autem regem, mortuos est repertus. Extetirunt tunc qui adsererent, verba Merovechi, quae superius diximus, a regina fuisse conficta, Merovechum vero eius fuisse iussu clam interemptum. Gailenum vero adpraehensum, abscisis manibus et pedibus, auribus vel narium summitatibus et aliis multis cruciatibus adfectum, infiliciter negaverunt.33 Grindionem quoque intextum rotae in sublime sustulerunt; Ciucilonem, qui quondam comes palatii Sygiberthi regis fuerat, absciso capite, interficerunt. Sed et alios multos, qui cum eodem venerant, crudile nece diversis mortibus adficerunt. Loquebantur etiam tunc homines, in hac circumventionem Egidium episcopum et Gunthchramnum Bosonem fuisse maximum caput, eo quod Gunthchramnus Fredegundis reginae occultas amicitias potiretur pro interfectione Theodoberthi; Egidius vero, quod ei iam longo tempore esset carus.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5921.68 bnf9765.63 bnf17654.208 bnf17655.142 cpl864.122
Gregorius Turonensis, Historiae, 5, XVII De dubietate paschae. <<< >>> XIX De aelimosinis Tiberii.
monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 18
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik