monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 17
Gregorius Turonensis, Historiae, 5, XVI De interitum Macliavi. <<< >>> XVIII De Praetextato episcopo et interitu Merovechi.
Gregorius Turonensis, Historiae, 5, XVII De dubietate paschae.
1 De dubietate paschae vel de aeclesia Cainoninse, et quod Guntchramnus rex filius Magnachari interfecit suosque perdidit atque cum Childebertho coniunctus est. Gunthchramnus vero rex duos Magnacharii quondam filios gladio interemit, pro eo quod in Austregildem reginam eiusque subolis multa detestabilia atque exsecranda proferrent, facultatesque eorum fisco suo redegit.2 Ipse quoque duos filios suos subito morbo oppressus perdedit; de quorum funere valde contristatus est, eo quod orbatus absque liberis remansisset. Eo anno dubietas paschae fuit. In Galliis vero nos cum multis civitatibus quarto decimo Kalendas Maias sanctum paschae celebravimus. Alii vero cum Spanis duodecimo Kalendas Aprilis solemnitatem hanc tenuerunt; tamen, ut ferunt, fontes illi, qui in Spaniis nutu Dei conplentur, in nostrum pascha repleti sunt.3 Cainone vero Toronicum vicum, dum ipso glorioso resurrectionis dominicae die missae caelebrarentur, eclesia contremuit, populusque conterritus a pavore, unam vocem dedit, dicens, quod eclesia caderet, cunctique ab ea, etiam effractis ostiis, per fugam lapsi sunt. Magna post haec lues populum devastavit.4 Post haec Gunthchramnus rex ad Childeberthum, nepotem suum, legatos mittit, pacem petens ac depraecans eum videre. Tunc ille cum proceribus suis ad eum venit; qui ad Pontem quem Petreum vocitant coniuncti sunt, cumsalutantes atque invicem osculantes se. Gunthchramnus rex ait: 'Evenit inpulso peccatorum meorum, ut absque liberis remanerem, et ideo peto, ut hic nepus meus mihi sit filius'.5 Et inponens eum super cathedram suam, cunctum ei regnum tradedit, dicens: 'Una nos parma protegat unaque asta defendat. Quod si filius habuero, te nihilhominus tamquam unum ex his reputabo, ut illa cum eis tecumque permaneat caretas, quam tibi hodie ego pollicior, teste Deo'. Proceris vero Childeberthi similiter pro eodem polliciti sunt.6 Et manducantes simul atque bibentes dignisque se muneribus honorantes, pacifici discesserunt, ad Chilpericum regem legationem mittentis, ut redderet, quod de eorum regno minuerat; quod si differret, campum praepararet ad bellum. Quod ille dispiciens, apud Sessionas atque Parisius circus aedificare praecepit, eosque populis spectaculum praebens.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5921.67 bnf9765.62 bnf17654.206 bnf17655.141 cpl864.121
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik