monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 16
Gregorius Turonensis, Historiae, 5, XV Bellum inter Saxonis et Suavos. <<< >>> XVII De dubietate paschae.
Gregorius Turonensis, Historiae, 5, XVI De interitum Macliavi.
1 In Brittanis haec acta sunt. Macliavus quondam et Bodicus Brittanorum comites sacramentum inter se dederant, ut, quis ex eis superviveret, filius patris alterius tamquam proprius defensaret. Mortuus autem Bodicus reliquit filium Theudericum nomen. Quem Macliavus, oblitus sacramenti, expulsum a patria, regnum patris eius accipit.2 Hic vero multo tempore profugus vaguusque fuit. Cui tandem misertus Deus, collectis secum a Brittania viris, se super Macliavum obiecit eumque cum filio eius Iacob gladio interemet partemque regni, quam quondam pater eius tenuerat, in sua potestate restituit; partem vero aliam Warochus, Macliavi filius, vindicavit.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5921.67 bnf9765.62 bnf17654.206 bnf17655.141 cpl864.121