monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 14
Gregorius Turonensis, Historiae, 5, XIII Quod Mummolus Lemovicas vastavit. <<<     >>> XV Bellum inter Saxonis et Suavos.

Gregorius Turonensis, Historiae, 5, XIV Quod Merovechus tunsoratus confugit.

1 Quod Merovechus tunsoratus ad basilicam sancti Martini confugit. Post haec Merovechus, cum in custodia a patre reteneretur, tunsoratus est, mutataque veste, qua clericis uti mos est, presbiter ordenatur et ad monasterium Cinnomannicum qui vocatur Aninsola dirigitur, ut ibi sacerdotali eruderetur regula.2 Haec audiens Gunthchramnus Boso, qui tunc in basilica sancti Martini, ut diximus, resedebat, misit Riculfum subdiaconum, ut ei consilium occulte praeberet expetendi ad basilicam sancti Martini. Qui cum abisset, ab alia parte Gailenus puer eius advenit. Cumque parvum solatium qui eum ducebant haberent, ab ipso Gaileno in itenere excussus est, opertoque capite indutusque veste saeculari, beati Martini templum expetiit.3 Nobis autem missa caelebrantibus, in sanctam basilicam, aperta repperiens ostia, ingressus est. Post missa autem petiit, ut ei eulogias dare deberemus. Erat autem tunc nobiscum Ragnemodus Parisiacae sedis episcopus, qui sancto Germano successerat. Quod cum refutaremus, ipse clamare coepit et dicere, quod non recte eum a communione sine fratrum conibentia suspenderemus.4 Illo autem haec dicente, cum consensu fratris qui praesens erat, contestatam causam canonicam, eulogias a nobis accepit. Veritus autem sum, ne, dum unum a communione suspendebam, in multos existerem homicida. Minibatur enim aliquos de populo nostro interficere, si communionem nostram non meruisset.5 Multas tamen pro hac causa Toronica regio sustenuit clades. His diebus Necetius, vir neptis meae, propriam habens causam, ad Chilpericum regem abiit cum diacono nostro, qui regi fugam Merovechi narraret. Quibus visis, Fredegundis regina ait: 'Exploratores sunt et ad sciscitandum quid agat rex advenerunt, ut sciant, quid Merovecho renuntient'.6 Et statim expoliatis in exilio retrudi praecepit; de quo mense septimo relaxati sunt. Igitur Chilpericus nuntius ad nos direxit, dicens: 'Eiecite apostatam illam de basilicam; sin autem aliud, totam regionem illam igne succendam'. Cumque nos rescripsissemus, inpossibile esse, quod temporibus hereticorum non fuerat, christianis nunc temporibus fieri, ipsi exercitum commovit et illuc dirigit.7 Anno autem secundo Childeberthi regis, cum videret Merovechus patrem in hac deliberatione intentum, adsumpto secum Gunthchramnum ducem, ad Brunichildem pergere cogitat, dicens: 'Absit, ut propter meam personam basilica domni Martini violentiam perferat aut regio eius per me captivitate subdatur'.8 Et ingressus basilicam, dum vigilias ageret, res quas secum habebat ad sepulchrum beati Martini exhibuit, orans, ut sibi sanctus succurrerit atque ei concederit gratiam suam, ut regnum accepere possit. Leudastis tunc comis, cum multas ei in amore Fredegundis insidias tenderit, ad extremum pueros eius, qui in pago egressi fuerant, circumventus dolis gladio trucidavit, ipsumque interimere cupiens, si repperire loco oportuno potuisset.9 Sed illi consilio usus Gunthchramni et se ulcisci desiderans, redeunte Marileifo archietro de praesentia regis, conpraehendi praecepit; caesumque gravissime, ablato auro argentoque eius vel reliquis rebus, quas secum exhibebat, nudum reliquit; et interfecisset utique, si non inter manus caedentium elapsus eclesiam expetisset.10 Quem nos postea indutum vestimentis, obtenta vita, Pectavo remisimus. Merovechus vero de patre atque novercam multa crimina loquebatur; quae cum ex parte vera essent, credo, acceptum non fuisse Deo, ut haec per filium vulgarentur, sicut in sequentibus cognovi. Quaedam enim die ad convivium eius accedi.11 Dum pariter sederemus, suppliciter petiit aliqua ad instructionem animae legi. Ego vero, reserato Salomonis libro, versiculum qui primus occurrit arripui, qui haec contenebat: Oculum, qui aversus aspexerit patrem, effodiant eum corvi de convallibus. Illo quoque non intellegente, consideravi hunc versiculum ad Dominum praeparatum.12 Tunc direxit Gunthchramnus puerum ad mulierem quandam, sibi iam cognitam a tempori Chariberthi regis, habentem spiritum phitonis, ut ei quae erant eventura narrare. Asserebat praeterea, ipsam sibi ante hoc tempus non solum annum, sed et diem et horam, in qua rex Chariberthus obiret, denuntiasse.13 Quae haec ei per puerus mandata remisit: 'Futurum est enim, ut rex Chilpericus hoc anno deficiat et Merovechus, exclusis fratribus, omni capiat regnum. Tu vero ducatum totius regni eius annis quinque tenebis. Sexto vero anno in una civitatum, quae super Legeris alveum sita est, in dextera eius parte, favente populo, episcopatus gratiam adipiscis ac senes et plenus dierum ab hoc mundo migrabis'.14 Cumque haec pueri redeuntes domino nuntiassent, statim ille vanitate elatus, tamquam se iam in cathedram Toronice eclesiae resederet, ad me haec detulit verba. Cuius ego inridens stultitiam, dixi: 'A Deo haec poscenda sunt; nam credi non debent quae diabolus repromittit. Ille autem ab initio mendax est et in veritate numquam stetit'.15 Illo quoque cum confusione discedente, valde inridebam hominem, qui talia credi putabat. Denique quadam nocte vigilias in basilica sancti antestitis caelebratas, dum lectulo decubans obdormissem, vidi angelum per aera volantem. Cumque super sanctam basilicam praeteriret, voce magna ait: 'Heu heu! Percussit Deus Chilpericum et omnes filios eius, nec superavit de his qui processerunt ex lumbis eius qui regat regnum illius in aeternum.' Erant ei eodem tempore de diversis uxoribus filii quattuor, excepto filiabus.16 Cum autem haec in posterum inpleta fuissent, tunc a liquidum cognovi, falsa esse quae promiserant arioli. Igitur commorantibus his apud basilicam sancti Martini, misit ad Guntchramnum Bosonem Fredegundis regina, quaequae ei iam pro morte Theodoberthi patrocinabatur occulte, dicens: 'Si Merovechum eiecere potueris de basilica, ut interficiatur, magnum de me munus accipies'.17 At ille praesto putans esse interfectores, ait ad Merovechum: 'Ut quid hic quasi signes et timidi resedemus et ut hebetis circa basilicam occulimur? Veniant enim equi nostri, et acceptis accipitribus, cum canibus exerceamur venationem spectaculisque patulis iocundemur'. Hoc enim agebat callide, ut eum a sancta basilica separaret.18 Gunthchramnus vero alias sane bonus - nam in periuriis nimium praeparatus erat -, verumtamen nulli amicorum sacramentum dedit, quod non protinus omisisset. Egressi itaque, ut diximus, de basilica, ad Iocundiacensim domum civitate proximam progressi sunt; sed a nemine Merovechus nocetus est. Et quia inpetebatur tunc Gunthchramnus de interitu, ut diximus, Theodoberthi, misit Chilpericus rex epistulam scriptam ad sepulchrum sancti Martini, quae habebat insertum, ut ei beatus Martinus rescriberet, utrum liceret extrahi Gunthchramnum de basilica eius an non.19 Sed Baudegyselus diaconus, qui hanc epistulam exhibuit, cartam puram cum eadem quam detulerat ad sanctum tumolum misit. Cumque per triduum expectasset et nihil rescripti reciperet, redivit ad Chilpericum. Ille vero misit alios, qui Gunthchramno sacramenta exigerent, ut sine eius scientiam basilicam non relinqueret.20 Qui ambienter iurans, pallam altaris fideiussorem dedit, numquam se exinde sine iussione rege egressurum. Merovechus vero non credens phitonissae, tres libros super sancti sepulchrum posuit, id est psalterii, Regum, evangeliorum, et vigilans tota nocte, petiit, ut sibi beatus confessor quid eveniret ostenderet, et utrum possit regnum accepere an non, ut Domino indicante, cognuscerit.21 Post haec continuato triduo in ieiuniis, vigiliis atque orationibus, ad beatum tumolum iterum accedens, revolvit librum, qui erat Regum. Versus autem primus paginae, quem reseravit, hic erat: Pro eo quod dereliquistis dominum Deum vestrum et ambolastis post deos alienos nec fecistis rectum ante conspectum eius, ideo tradedit vos dominus Deus vester in manibus inimicorum vestrorum.22 Psalterii autem versus hic est inventus: Verum propter dolositatem posuisti eis mala; deiecisti eos, dum allevarentur. Quomodo facti sunt in desolatione? Subito defecerunt, et perierunt propter iniquitates suas. In evangeliis autem hoc repertum: Scitis, quia post biduum pascha fiet, et Filius hominis traditur, ut crucifigatur.23 In his responsibus ille confusus, flens diutissime ad sepulchrum beati antestetis, adsumpto secum Gunthchramno duce, cum quingentus aut eo amplius viris discessit. Egressus autem basilicam sanctam, cum iter ageret per Audisiodorensim territurium, ab Erpone duce Gunthchramni regis conpraehensus est.24 Cumque ab eo deteneretur, casu nescio quo dilapsus, basilica sancti Germani ingressus est. Audiens haec Gunthchramnus rex, in ira commotus, Erponem septingentis aureis damnat et ab honorem removet, dicens: 'Retenuisti, ut ait frater meus, inimicum suum. Quodsi hoc facere cogitabas, ad me eum debuisti prius adducere; sin autem aliud, nec tangere debueras, quem tenere dissimulabas'.25 Exercitus autem Chilperici regis usque Toronus accedens, regionem illam in praedas mittit, succendit atque devastat nec rebus sancti Martini pepercit, sed quod manum tetigit, sine ullo Dei intuetu aut timorem deripuit. Merovechus prope duos menses ad antedictam basilicam resedens, fugam iniit et ad Brunichildem reginam usque pervenit; sed ab Austrasiis non est collectus.26 Pater vero eius exercitum contra Campanensis commovit, putans, eum ibidem occultare. Sed nihil nocuit nec eum potuit repperire.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5921.65 bnf9765.60 bnf17654.195 bnf17655.136 cpl864.116

Gregorius Turonensis, Historiae, 5, XIII Quod Mummolus Lemovicas vastavit. <<<     >>> XV Bellum inter Saxonis et Suavos.
monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 14

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik