monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 13
Gregorius Turonensis, Historiae, 5, XII De Brachione abbate. <<<     >>> XIV Quod Merovechus tunsoratus confugit.

Gregorius Turonensis, Historiae, 5, XIII Quod Mummolus Lemovicas vastavit.

1 Ergo ut ad propositum revertamur, Chilpericus rex Chlodovechum filium suum Toronus transmisit. Qui, congregato exercitu, inter terminum Toronicum et Andecavum usque Sanctonas transiit eamque pervasit. Mummolus vero patricius Gunthchramni regis cum magno exercitu usque Lemovicinum transiit et contra Desiderium ducem Chilperici regis bellum gessit.2 In quo proelio ceciderunt de exercitu eius quinque milia, de Desiderii vero viginti quattuor milia. Ipse quoque Desiderius fugiens vix evasit. Mummolus vero patricius per Arvernum rediit eamque per loca exercitus eius devastavit. Et sic in Burgundiam peraccessit.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5921.65 bnf9765.60 bnf17654.195 bnf17655.135 cpl864.116

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik