monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 10
Gregorius Turonensis, Historiae, 5, IX De Caluppane reclauso. <<<     >>> XI De Iudaeis conversis per Avitum episcopum.

Gregorius Turonensis, Historiae, 5, X De Patroclo reclauso.

1 Fuit autem in Biturigo termino reclausus nomine Patroclus, presbiterii honore praeditus, mirae sanctitatis ac religionis, vir magnae abstinentiae, qui plerumque ab inaedia diversis incommodis vexabatur. Vinum, sicera vel omne quod inebriare potest non bibebat praeter aquam parumper melle linitam; sed nec pulmentum aliquod utebatur.2 Cuius victus erat panis in aqua infusus atque sale respersus. Huius oculi numquam caligaverunt. Erat enim in oratione assiduus, quam si parumper praetermisisset, aut legebat aut scribebat. Frigoriticis, pustulis laborantibus vel reliquis morbis saepe per orationem remedia conferebat. Sed et alia signa multa fecit, quae per ordinem longum est enarrare.3 Cilicium semper puro adhibens corpori. Qui octogenaria aetate abscedens a saeculo, migravit ad Christum. Scripsimus et de huius vita libellum.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5921.64 bnf9765.59 bnf17654.192 bnf17655.134 cpl864.115