monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 8
Gregorius Turonensis, Historiae, 5, VII De Senoch reclauso. <<< >>> IX De Caluppane reclauso.
Gregorius Turonensis, Historiae, 5, VIII De sancto Germano Parisiorum episcopo.
1 Eo anno et beatus Germanus Parisiorum episcopus transiit. In cuius exsequiis multis virtutibus, quas in corpore gesserat, hoc miraculum confirmationem fecit. Nam carcerarius adclamantibus, corpus in platea adgravatum est, solutisque eisdem, rursum sine labore levatur. Ipsi quoque, qui soluti fuerant, in obsequium funeris usque basilicam, in qua sepultus est, liberi pervenerunt.2 Ad sepulchrum autem eius multas virtutes, Domino tribuente, credentes experiuntur, ita ut quisque iusta petierit velociter exoptata reportet. Quis tamen strenuus virtutes illius, quas in corpore fecit, sollicite vult inquirere, librum vitae illius, qui a Fortunato presbitero conpositus est, legens, cuncta repperiet.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5921.64 bnf9765.59 bnf17654.191 bnf17655.133 cpl864.115
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik