monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 7
Gregorius Turonensis, Historiae, 5, VI De Leunaste archidiacono Bitorigo. <<<     >>> VIII De sancto Germano Parisiorum episcopo.

Gregorius Turonensis, Historiae, 5, VII De Senoch reclauso.

1 Sed et illud commemorare libet, qui vel quales viri hoc anno a Domino sunt vocati. Unde magnum eum et Deo acceptabilem ego censeo, qui tales de nostra terra suo paradiso collocavit. Nam benedictus Senoch presbiter, qui apud Turonus morabatur, sic migravit a saeculo. Fuit enim genere Theifalus, et in Turonico clericus factus, in cellulam, quam ipse inter parietes antiquos conposuerat, se removit, collectisque monachis, oratorium, quod multo tempore dirutum fuerat, reparavit.2 Idem super infirmos multas virtutes fecit, quas in libro vitae eius scripsimus.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5921.64 bnf9765.59 bnf17654.191 bnf17655.133 cpl864.115