monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 6
Gregorius Turonensis, Historiae, 5, V De episcopis Lingonicis. <<< >>> VII De Senoch reclauso.
Gregorius Turonensis, Historiae, 5, VI De Leunaste archidiacono Bitorigo.
1 Anno vero quo supra, id est quo, mortuo Sigybertho, Childeberthus, filius eius, regnare coepit, multae virtutes ad sepulchrum beati Martini apparuerunt, quas in illis libellis scripsi, quos de ipsis miraculis conponere temptavi. Et licet sermone rustico, tamen celare passus non sum, quae aut ipse vidi aut a fidelibus relata cognovi.2 Hic tantum, quid neglegentibus evenerit, qui post virtutem caelestem terrena medicamenta quaesierunt, exsolvam, quia, sicut per gratiam sanitatum, ita et in castigationem stultorum virtus eius ostenditur. Leonastis Biturigus archidiaconus, decedentibus cataractis, lumen caruit oculorum. Qui cum, per multos medicos ambulans, nihil omnino visionis recipere possit, accessit ad basilicam beati Martini; ubi per duos aut tres menses consistens et ieiunans assiduae, lumen ut reciperet flagitabat.3 Adveniente autem festivitate, clarificatis oculis cernere coepit; regressus quoque domum, vocato quodam Iudaeo, ventosas, quorum beneficio oculis lumen augeret, humeris superponit. Decedente quoque sanguine, rursus in redeviva caecitate redigitur. Quod cum factum fuisset, rursum ad sanctum templum regressus est.4 Ibique iterum longo spatio commoratus, lumen recipere non meruit. Quod ei ob peccatum non praestitum reor iuxta illud dominicum oraculum: Qui habet, dabitur ei et habundavit; et qui non habet, ipsum quod habet aufertur ab eo; et illud: Ecce sanus factus es, iam noli peccare, ne quid tibi deterius eveniat.5 Nam perstiterat hic in sanitate, si Iudaeum non induxisset super divinam virtutem. Tales enim et monet et arguit apostulus, dicens: Nolite enim iugum ducere cum infidelibus. Quae enim participatio iustitiae cum iniquitate? Aut quae societas luci cum tenebris? Quae autem communicatio Christi cum Belial? Aut quae pars fideli cum in fidele? Qui autem consensus templo Dei cum idolis? Vos estis enim templum Dei vivi.6 Propterea exite de medio eorum et separamini ab his, ait Dominus. Ideo doceat unumquemque christianum haec causa, ut, quando caelestem accipere meruerit medicinam, terrena non requirat studia.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5921.64 bnf9765.59 bnf17654.191 bnf17655.133 cpl864.114
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik