monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 4
Gregorius Turonensis, Historiae, 5, III Bellum contra Chilpericum, et de malitia Rauchingi. <<<     >>> V De episcopis Lingonicis.

Gregorius Turonensis, Historiae, 5, IV Quod Roccolenus Toronus venit.

1 His diebus Roccolenus, ab Chilperico missus, Toronus advenit cum magna iactantia, et ultra Legerem castra ponens, nuntios ad nos dirixit, ut scilicit Gunthchramnum, qui tunc de morte Theudoberthi inpetebatur, a basilica sancta deberemus extrahere. Quod si non facerimus, et civitatem et omnia suburbana eius iuberet incendio concremare.2 Quo auditu, mittimus ad eum legationem, dicentes, haec ab antiquo facta non fuisse, quae hic fieri deposcebat, sed nec modo permitti posse, ut basilica sancta violaretur; quod si fierit, nec sibi fore prosperum nec rege, qui haec iussa mandasset; metueretque magis sanctitatem antestetis, cuius virtus hesterna die paralitica membra dirixisset.3 Nihil his ille furmidans, cum in domo aeclesiae ultra Legerem resederet, domum ipsam, quae clavis adfixerat, dissecet. Ipsos quoque clavos Caenomannici, qui tunc cum eodem advenerant, inpletis follibus portant, annonas evertunt et cuncta devastant. Sed dum haec Roccolenus agit, a Deo percutitur, morboque regio croceus effectus, mandata aspera remittit, dicens: 'Nisi hodie proieceritis Gunthchramnum ducem de basilica, ita cuncta virentia quae sunt circa urbem atteram, ut dignus fiat aratro locus ille'.4 Interim advenit dies sanctus epifaniae; et hic magis ac magis torquere coepit. Tunc accepto a suis consilio, amne transacto, ad civitatem accedit. Denique cum psallentes de eclesiam egressi, ad sanctam basilicam properarent, hic post crucem, praecidentibus signis, aequo superpositus ferebatur. Verum ubi basilicam sanctam introit, mox furor minantis intepuit; regressusque ad eclesiam, nihil cibi ea die accipere potuit.5 Exinde cum valde anillus esset, Pectavo abiit. Erant enim dies sanctae quadraginsimae, in qua fetus cunicolorum saepe comedit. Dispositis vero actionibus, quibus in Kalendas Martias cives Pectavus vel adfligeret vel damnaret, pridie animam reddedit; et sic superbia tumorque quievit.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5921.63 bnf9765.58 bnf17654.189 bnf17655.133 cpl864.113

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik