monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 3
Gregorius Turonensis, Historiae, 5, II Quod Merovechus Brunechilde accepit. <<< >>> IV Quod Roccolenus Toronus venit.
Gregorius Turonensis, Historiae, 5, III Bellum contra Chilpericum, et de malitia Rauchingi.
1 Cum autem ibidem commorarentur, collecti aliqui de Campania Sessionas urbe adgrediuntur, fugatamque ex ea Fredegundem regina atque Chlodovechum, filium Chilperici, volebant sibi subdere civitatem. Quod ut Chilpericus rex conperit, cum exercitu illuc dirigit, mittens nuntius, ne sibi iniuriam facerent et excidium de utroque eveniret exercitu.2 Illi autem haec neglegentes, praeparantur ad bellum; commissoque proelio, invaluit pars Chilperici atque fugavit partem sibi adversam, multus ex ea strenuos atque utilis viros prosternens; fugatusque reliquos, Sessionas ingreditur. Quae postquam acta sunt, rex propter coniugatione Brunichildis suspectum habere coepit Merovechum, filium suum, dicens, hoc proelium eius nequitia surrexisse; spoliatumque ab armis, datis custodibus, libere custodire praecipit, tractans, quid de eo in posterum ordinaret.3 Godinus autem, qui a sorte Sigyberthi se ad Chilpericum transtulerat et multis ab eo muneribus locopletatus est, caput belli istius fuit; sed in campo victus, primus fuga dilabitur. Villas vero, quas ei rex a fisco in territurio Sessionico indulserat, abstulit et basilicae contulit beati Medardi.4 Ipse quoque Godinus non post multum tempus repentina morte praeventus, interiit. Cuius coniugem Rauchingus accepit, viro omni vanitate repletus, superbia tumidus, elatione protervus, qui se ita cum subiectis agebat, ut non cognusceret in se aliquid humanitatis habere, sed ultra modum humanae malitiae atque stultitiae in suos deseviens, nefanda mala gerebat.5 Nam si ante eum, ut adsolet, convivio utenti puer cereum tenuisset, nudari eius tibias faciebat atque tamdiu in his cereum comprimi, donec lumine privaretur; iterum cum inluminatus fuisset, similiter faciebat, usque dum totae tibiae famuli tenentes exurirentur. Quod si vocem emittere aut se de loco illo alia in parte movere conatus fuisset, nudus ilico gladius imminibat, fiebatque, ut, hoc flente, iste magna laetitia exultaret.6 Aiebant enim quidam, quod eo tempore duo de famulis eius, ut sepe contingit, mutuo se amore dilixisse, virum scilicet et puella. Cumque haec dilectio per duorum annorum aut eo amplius spatio traheretur, coniuncti pariter aeclesiam petierunt. Quod cum Rauchingus conperisset, accedit ad sacerdotem loci; rogat, sibi protinus reddi suos famulos excusatus.7 Tunc sacerdos ait ad eum: 'Nosti enim, quae veneratio debeat inpendi aeclesiis Dei; non enim poteris eos accepere, nisi ut fidem facias de permanente eorum coniunctione; similiter et ut de omni poena corporali liberi maneant repromittas'. At ille, cum diu ambiguus cogitatione siluisset, tandem conversus ad sacerdotem, posuit manus suas super altarium cum iuramento, dicens, quia: 'Numquam erunt a me separandi, sed potius ego faciam, ut in hac coniunctione permaneant, quia, quamquam mihi molestum fuerit, quod absque mei consilii coniventia ista sint gesta, illud tamen libens amplectur, quod nec hic ancillam alterius neque haec extranei servum acceperit'.8 Crededit sacerdus illi simpliciter promissionem hominis callidi reddeditque hominis excusatos. Quibus ille acceptis et gratias agens, abscessit ad domum suam. Et statim iussit elidere arborem truncatamque colomnam eius per capita cuneo scissam praecipit excavare; effossamque in altitudine trium aut quattuor pedum humum, deponi vas iubet in foveam.9 Ibique puellam ut mortuam conponens, puerum desuper iactare praecipit, positoque operturium, fossam humo replevit sepelivitque eos viventes, dicens, quia: 'Non frustravi iuramentum meum, ut non separarentur hi in sempiternum'. Qui cum sacerdote nuntiata fuissent, cucurrit velociter; et increpans hominem, vix obtenuit, ut detegerentur.10 Verumtamen puerum vivum extraxit, puellam vero repperit suffocatam. In talibus enim operibus valde nequissimus erat, nullam habens aliam potius utilitatem, nisi in caccinnis ac dolis omnibusque perversis rebus. Unde non inmerito taliter excessit a vita, qui talia gessit, cum frueretur hanc vitam; quod in posterum degesturi sumus.11 Siggo quoque referendarius, qui anolum regis Sigyberthi tenuerat et ab Chilperico rege ita provocatus erat, ut servitium, quod tempore fratris sui habuerat, obteneret, ad Childeberthum regem, Sigyberthi filium, relicto Chilperico, transivit resque eius, quas in Sessionico habuerat, Ansovaldus obtinuit.12 Multi autem et alii de his, qui se de regno Sigyberthi ad Chilpericum tradiderant, recesserunt. Uxor quoque Siggonis non post multum temporis spatio obiit; sed ille aliam rursus accepit.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5921.61 bnf9765.57 bnf17654.185 bnf17655.130 cpl864.111
Gregorius Turonensis, Historiae, 5, II Quod Merovechus Brunechilde accepit. <<< >>> IV Quod Roccolenus Toronus venit.
monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 3
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik