monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 2
Gregorius Turonensis, Historiae, 5, I De Childeberthi iunioris regno et matre eius. <<<     >>> III Bellum contra Chilpericum, et de malitia Rauchingi.

Gregorius Turonensis, Historiae, 5, II Quod Merovechus Brunechilde accepit.

1 Chilpericus vero filium suum Merovechum cum exercitu Pectavus dirigit. At ille, relictam ordinationem patris, Toronus venit ibique et dies sanctos paschae tenuit. Multum enim regionem illam exercitus eius vastavit. Ipsi vero simolans ad matrem suam ire velle, Rodomago petiit; et ibi Brunichilde reginae coniungitur, ea quoque sibi in matrimonio sociavit.2 Haec audiens Chilpericus, quod scilicet contra fas legemque canonicam uxorem patrui accepisset, valde amarus dicto citius ad supra memoratum oppidum dirigit. At ille, cum haec cognovissent, quod eosdem separare decernerit, ad basilicam sancti Martini, quae super murus civitatis ligneis tabulis fabrecata est, confugium faciunt.3 Rex vero adveniens, cum in multis ingeniis eos exinde auferre niteretur et illi, dolosae eum potantes facere, non crederent, iuravit eis, dicens: 'Si', inquid , 'voluntas Dei foret, ipse hos separare non conaretur'. Haec illi sacramenta accipientes, de basilica egressi sunt; exosculatisque et dignanter acceptis, epulavit cum eis.4 Post dies vero paucus adsumpto secum rex Merovecho Sessionas rediit.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5921.61 bnf9765.57 bnf17654.184 bnf17655.130 cpl864.111

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik