monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 1
Gregorius Turonensis, Historiae, 5, Praefatio. <<< >>> II Quod Merovechus Brunechilde accepit.
Gregorius Turonensis, Historiae, 5, I De Childeberthi iunioris regno et matre eius.
1 Igitur interempto Sigybertho rege apud Victuriacum villam, Brunichildis regina cum filiis Parisius resedebat. Quod factum cum ad eam perlatum fuisset et, conturbata dolore ac lucto, quid ageret ignoraret, Gundovaldus dux adpraehensum Childeberthum, filium eius parvolum, furtim abstulit ereptumque ab immenente morte, collectisque gentibus super quas pater eius regnum tenuerat, regem instituit, vix lustro aetatis uno iam peracto.2 Qui die dominici natalis regnare coepit. Anno igitur primo regni eius Chilpericus rex Parisius venit adpraehensamque Brunichildem apud Rodomaginsem civitatem in exilio trusit thesaurisque eius, quos Parisius detulerat, abstulit; filias vero eius Meledus urbe tenire praecipit. Tunc Roccolenus cum Cinomannicis Toronus venit et praedas egit et multa scelera fecit, quod in sequenti, qualiter a virtute beati Martini pro tantis malis quae gessit percussus interiit, memoramus.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5921.61 bnf9765.57 bnf17654.183 bnf17655.130 cpl864.110
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik