monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 51
Gregorius Turonensis, Historiae, 4, L Quod Chilpericus cum Guntchramno foedus iniit. <<<    

Gregorius Turonensis, Historiae, 4, LI De obitu Sigiberthi regis.

1 In eo anno fulgor per caelum discurrisse visus est, sicut quondam ante mortem Chlothari factum vidimus. Sigyberthus vero, obtentis civitatibus illis, quae circa Parisius sunt positae, usque Rhotomaginsem urbem accessit, volens easdem urbes hostibus cedere. Quod ne faceret, a suis prohibitus est.2 Regressus inde, Parisius est ingressus, ibique ad eum Brunichildis cum filiis venit. Tunc Franci, qui quondam ad Childeberthum aspexerant seniorem, ad Sigyberthum legationem mittunt, ut ad eos veniens, derelicto Chilperico, super se ipsum regem stabilirent. Illi vero haec audiens, misitque qui fratrem suum in supra memoratam civitatem obsederent, ipsi illuc properare deliberans.3 Cui sanctus Germanus episcopus dixit: 'Si abieris et fratrem tuum interficere nolueris, vivus et victur redis; sin autem aliut cogitaveris, morieris. Sic enim Dominus per Salomonem dixit: Foveam quae fratri tuo parabis, in ea conrues. Quod ille, peccatis facientibus, audire neglexit. Veniente autem illo ad villam cui nomen est Victuriaco, collectus est ad eum omnis exercitus, inpositumque super clypeum sibi regem statuunt.4 Tunc duo pueri cum cultris validis, quos vulgo scramasaxos vocant, infectis vinino, malificati a Fredegundae regina, cum aliam causam suggerire simularent, utraque ei latera feriunt. At ille vociferans atque conruens, non post multo spatio emisit spiritum. Ibique et Charegyselus cubicularius eius conruit; ibi et Sigila, qui quondam ex Ghotia venerat, multum laceratus est, et postea ab Chilperico rege conpraehensus, incensis cum cauteriis candentibus omnibus iuncturis ac membratim separatus, crudiliter vitam finivit.5 Fuit autem Charegyselus ille tam levis opere quam gravis cupiditate. De minimis consurgens, magnus per adulationes cum rege effectus est; conpetitur rerum alienarum testamentorumque effractur; cui talis fuit vitae exitus, ut non meriritur voluntatem propriam mortem inminente conplere, qui aliorum voluntates saepe distruxerat.6 Chilpericus autem in ancipite casu defixus, in dubium habebat, an evaderet an periret, donec ad eum missi veniunt de fratris obitu nuntiantes. Tunc egressus a Thornaco cum uxore et filiis, eum vestitum apud Lambrus vicum sepelivit. Unde postea Sessionas in basilica sancti Medardi, quam ipse aedificaverat, translatus, secus Chlotharium patrem suum sepultus est.7 Obiit autem quarto decimo regni sui anno, aetate quadraginaria. A transito ergo Theodoberthi seniores usque ad exitum Sigyberthi supputantur anni XXIX. Inter exitum vero eius et nepotis sui Theodoberthi fuere dies XVIII. Mortuo autem Sigybertho, regnavit Childeberthus, filius eius, pro eo. A principio usque ad diluvium anni II milia CCXLII. A diluvium autem usque ad Abraham anni DCCCCXLII. Ab Abraham vero usque ad egressum filiorum Israhel ex Aegipto anni CCCCLXII. Ab egressu filiorum Israhel ex Aegipto usque ad aedificationem templi Salomonis anni CCCCLXXX. Ab aedificationem ergo templi usque ad dissolationem eius et transmigratione in Babilonia anni CCCXC. A transmigratione igitur usque ad passionem Domini anni DCLXVIII. A passione Domini usque ad transitum sancti Martini anni CCCCXII. A transitum sancti Martini usque ad transitum Chlodovechi regis anni A transitum Chlodovechi regis usque ad transitum Theodoberthi anni XXXVII. A transitum Theodoberthi usque ad exitum Sigyberthi anni XXIX. Quod sunt simul anni V milia DCCLXXIV tantum.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5921.58 bnf9765.55 bnf17654.171 bnf17655.125 cpl864.108

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik