monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 50
Gregorius Turonensis, Historiae, 4, XLIX Quod Sigiberthus Parisius venit. <<<     >>> LI De obitu Sigiberthi regis.

Gregorius Turonensis, Historiae, 4, L Quod Chilpericus cum Guntchramno foedus iniit.

1 Quod Chilpericus cum Guntchramno foedus iniit, et de obitu Theudoberthi, fili eius. Dolorem enim ingerit animo ista civilia bella referre. Nam post annum iterum Chilpericus ad Guntchramnum fratrem suum legatus mittit, dicens: 'Veniat frater meus, et videamus nos et pacificati persequamur Sigyberthum inimicum nostrum'.2 Quod cum fuisset factum seque vidissent ac muneribus honorassent, commoto Chilpericus exercitu usque Remus accessit, cuncta incendens atque debellans. Quod audiens Sigyberthus, iterum convocatis gentibus illis, quarum supra memoriam fecimus, Parisius venit et contra fratrem suum ire disponit, mittens nuntius Dunensibus vel Toronicis, ut contra Theodoberthum ire deberent.3 Quod ille dissimolantes, rex Godegiselum et Gunthchramnum duces in capite dirigit. Qui commoventes exercitum, adversus eum pergunt. Ad ille derelictus a suis, cum paucis remansit, sed tamen ad bellum exire non dubitat. Ineuntes autem proelium, Theodoberthus evictus in campo prosternitur, et ab hostibus exanime corpus, quod dici dolor est, spoliatur.4 Tunc ab Aunulfo quodam collectus ablutusque ac dignis vestibus est indutus et ad Ecolisinensim civitatem sepultus. Chilpericus vero cognuscens, quod iterum se Gunthchramnus cum Sigybertho pacificasset, se infra Thornacinsis murus cum uxore et filiis communivit.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5921.58 bnf9765.55 bnf17654.169 bnf17655.124 cpl864.107

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik