monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 49
Gregorius Turonensis, Historiae, 4, XLVIII De Latta monasterio. <<< >>> L Quod Chilpericus cum Guntchramno foedus iniit.
Gregorius Turonensis, Historiae, 4, XLIX Quod Sigiberthus Parisius venit.
1 Dum haec ageretur, Sigyberthus rex gentes illas quae ultra Renum habentur commovit, et bellum civili ordiens, contra fratrem suum Chilpericum ire distinat. Quod audiens Chilpericus ad fratrem suum Gunthchramnum legatus mittit. Qui coniuncti pariter foedus iniunt, ut nullus fratrem suum perire sinerit.2 Sed cum Sigyberthus gentes illas adducens venisset et Chilpericus de alia parte cum suo exercitu resederet, nec haberet rex Sigyberthus super fratrem iturus, ubi Sequanam fluvium transmearet, fratre suo Gunthchramno mandatum mittit, dicens: 'Nisi me permiseris per tuam sortem hunc fluvium transire, cum omni exercitu meo super te pergam' .3 Quod ille timens, foedus cum eodem iniit eumque transire permisit. Denique sentiens Chilpericus, quod scilicit Gunthchramnus, relicto eo, ad Sigyberthum transisset, castra movet et usque Avalocium Carnotensim vicum abiit Quem Sigyberthus insecutus, campum sibi praeparare petiit. Illi vero timens, ne, conliso utroque exercitu, etiam regnum eorum conruerit, pacem petiit civitatesque eius, quas Theodoberthus male pervaserat, reddidit, depraecans, ut nullo caso culparentur earum habitatores, quos ille iniuste igne ferroque obpremens adquisierat.4 Vicos quoque qui circa Parisius erant maxime tunc flamma consumpsit; et tam domus quam res reliquae ab hoste direpti sunt, ut etiam et captivi ducerentur. Obtestabat enim rex, ne haec fierent; sed furorem gentium, quae de ulteriore Rheni amnis parte venerant, superare non poterat; sed omnia patienter ferebat, donec redire possit ad patriam.5 Tunc ex gentibus illis contra eum quidam murmoraverunt, cur se a certamine subtraxisset. Sed ille, ut erat intrepedus, ascenso equo, ad eos dirigit eosque verbis lenibus demulsit, multos ex eis postea a lapidibus obrui praecipiens. Sed nec hoc sine beati Martini fuisse vertutem ambigitur, ut hi sine bello pacificarentur; nam in ipsa die, qua hi pacem fecerunt, tres paralitici ad beati basilicam sunt directi.6 Quod in sequentibus libris, Domino iubente, desseruemus.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5921.56 bnf9765.55 bnf17654.167 bnf17655.123 cpl864.106
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik