monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 48
Gregorius Turonensis, Historiae, 4, XLVII Quod Theudoberthus civitatis pervasit. <<< >>> XLIX Quod Sigiberthus Parisius venit.
Gregorius Turonensis, Historiae, 4, XLVIII De Latta monasterio.
1 Et adhuc obstupiscimus et admiramur, cur tantae super eos plagae inruerint. Sed recurramus ad illud quod parentes eorum egerunt et isti perpetrant. Illi post praedicationem sacerdotum de fanis ad ecclesias sunt conversi; isti cotidie de ecclesiis praedas detrahunt. Illi sacerdotes Domini ex toto corde venerati sunt et audierunt; isti non solum non audiunt, sed etiam persecuntur.2 Illi monasteria et ecclesias ditaverunt; isti eas diruunt ac subvertunt. Quid de Latta monasterio referam, in quo beati Martini habentur reliquiae? Cum ad eum unus cuneus hostium adventaret et fluvium, qui propinquus est, transire disponeret, ut monastirium spoliaret, clamaverunt monachi dicentes: 'Nolite, o barbari, nolite huc transire; beati enim Martini istud est monasterium' .3 Haec audientes multi, conpuncti a Dei timore, regressi sunt. Viginti tamen ex ipsis, qui non metuebant Deum neque beatum confessorem honorabant, ascendentes navem, illuc transgrediuntur et, inimico stimulante, monachos caedunt, monasterium evertunt resque diripiunt; de quibus facientes sarcinas, navi inponunt.4 Ingressique fluvium, protinus vibrante carina, huc illucque feruntur. Cumque amisso solatio remorum, hastilia lancearum in fundum alvei defixa, remeare conarentur, navis sub pedibus eorum dehiscit, et uniuscuiusque ferrum, quod contra se tenebat, pectori defigitur, transverberatique cuncti a propriis iaculis interimuntur.5 Unus tantum ex ipsis, qui eos increpabat ne ista committerent, remansit inlaesus. Quodsi hoc quis fortuitu evenisse iudicat, cernat, unum insontem plurimis evasisse de noxiis. Quibus interfectis, monachi ipsos et res suas ex alveo detrahentes, illos sepelientes, res domi restituunt.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5921.56 bnf9765.54 bnf17654.167 bnf17655.123 cpl864.106
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik