monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 45
Gregorius Turonensis, Historiae, 4, XLIV De Langobardis et Mummolo. <<<     >>> XLVI De interitu Andarci.

Gregorius Turonensis, Historiae, 4, XLV Quod Mummolus Turonus venit.

1 Multa enim Mummolus bella gessit, in quibus victur extetit. Nam post mortem Chariberthi, cum Chilpericus Toronus ac Pectavis pervasissit, quae Sigybertho regi per pactum in partem venerant, coniunctus rex ipse cum Gunthchramno fratre suo, Mummolum elegunt, qui has urbes ad verum dominium revocare deberet.2 Qui Toronus veniens, fugato exinde Chlodovecho, Chilperici filium, exacta populo ad partem regis Sigyberthi sacramenta, Pectavum accessit. Sed Basilius ac Sigarius Pectavi civis, collecta multitudine, resistere voluerunt; quos de diversis partibus circumdatus oppressit, obruit, interimit, et sic Pectavum accedens, sacramenta exigit.3 Haec interim de Mummolo dicta sufficiant; reliqua in posterum sunt digerenda.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5921.55 bnf9765.53 bnf17654.161 bnf17655.120 cpl864.103

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik