monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 42
Gregorius Turonensis, Historiae, 4, XLI Quod Alboenus cum Langobardis Italiam occupavit. <<<     >>> XLIII De archidiacono Massiliense.

Gregorius Turonensis, Historiae, 4, XLII De bellis Mummoli cum eisdem.

1 Eunius quoque cognomento Mummolus a rege Gunthchramno patriciatum promeruit. De cuius militiae origine altius quaedam repetenda potavi. Hic etenim Peonio patre ortus, Audisiodorensis urbis incola fuit. Peonius vero huius municipii comitatum regebat. Cumque ad renovandam actionem munera regi per filium transmisisset, illi, datis rebus paternis, comitatum patris ambivit subplantavitque genetorem, quem sublevare debuerat.2 Ex hoc vero gradatim proficiens, ad maius culmen evectus est. Igitur prorumpentibus Langobardis in Galliis, Amatus patricius, qui nuper Celsi successor extiterat, contra eos abiit, cummissumque bellum, terga vertit ceciditque ibi. Tantumque tunc stragem Langobardi feruntur fecisse de Burgundionibus, ut non possit colligi numerus occisorum; oneratique praeda, discesserunt iterum in Italiam.3 Quibus discedentibus, Eunius, qui et Mummolus, arcessitus a rege, patriciatus culmine meruit. Inruentibus iterum Langobardis in Gallias et usque Mustias Calmes accedentibus, quod adiacit civitati Ebredonense, Mummolus exercitum movit et cum Burgundionibus illuc proficiscetur. Circumdatisque Langobardis cum exercitu, factis etiam concidibus, per divia silvarum, inruit super eos, multus interfecit, nonnullus coepit et rege direxit.4 Quos ille per loca dispersos custodire praecepit, paucis quodadmodo per fugam lapsis, qui patriae nunciarent. Fueruntque in hoc proelio Salonius et Sagittarius fratres atque episcopi, qui non cruce caelesti moniti, sed galea ac lurica saeculari armati, multos manibus propriis, quod peius est, interfecisse referuntur.5 Haec prima Mummoli in certamine victuria fuit. Post haec Saxones, qui cum Langobardis in Italiam venerant, iterum prorumpunt in Galliis et infra territurium Regensim, id est apud Stablonem villam castra ponunt, discurrentes per villas urbium vicinarum, diripientes praedas, captivos abducentes vel etiam cuncta vastantes.6 Quod cum Mummolus conperisset, exercitum movet, inruensque super eos, multa ex his milia interficit et usque ad vesperum caedere non distitit, donec nox finem faceret. Ignarus enim reppererat homines et nihil de his quae accesserunt autumantes. Mane autem facto, statuunt Saxones exercitum, praeparantes se ad bellum; sed, intercurrentibus nuntiis, pacem fecerunt, datisque muneribus Mummolo, relicta universa regionis praeda cum captivis, discesserunt, iurantes prius, quod ad subiectionem regum solaciumque Francorum redire deberent in Galliis.7 Igitur regressi Saxones in Italiam, adsumptis secum uxoribus atque parvolis vel omni suppellectile facultatis, redire in Galliis distinant, scilicet ut a Sigybertho rege collecti in loco unde egressi fuerant stabilirentur. Feceruntque ex se duos, ut aiunt, cunios, et unus quidem per Niceam urbem, alius vero per Ebredunensim venit, illam re vera tenentes viam, quam anno superiore tenuerant; coniunctique sunt in Avennico terreturio.8 Erat enim tunc tempus messium, et locus ille maxime fructus terrae sub divo habebat, nec quicquam ex his domi incolae reconderant. Denique accedentes hi, segetes inter se dividunt; colligentesque ac triturantes frumenta comedebant, nihil ex his eis qui laboraverant relinquentes. Verum postquam, expensis fructibus, ad litus Rhodani amnis accesserunt, ut, transacto turrente, regno se regis Sigyberthi conferrent, occurrit eis Mummolus, dicens: 'Non transibitis turrentem hunc.9 Ecce! regionem domini mei regis depopulati estis, collegistis segetis, pecora devastastis, tradedistis domus incendiis, olivita ac vinita succidistis! Non ascenditis, nisi satisfaciatis prius his quos exiguos reliquistis; alioquin non effugitis manus meas, nisi ponam gladium super vos et uxores ac parvolus vestrus et ulciscar iniuriam domini mei Gunthchramni regis'.10 Tunc illi timentes valde, dantes multa nummismati auri milia pro redemptione sua, transire permissi sunt; et sic Arvernum pervenerunt. Erat tunc vernum tempus. Proferebant ibi regulas aeris incisas pro auro; quas quisque videns, non dubitabat aliud, nisi quod aurum probatum atque examinatum esset; sic enim coloratum ingenio nescio quo fuit.11 Unde nonnulli hoc dolo siducti, aurum dantes et aes accipientes, pauperis facti sunt. Hi vero ad Sygiberthum regem transeuntes, in loco, unde prius egressi fuerant, stabiliti sunt.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5921.52 bnf9765.51 bnf17654.154 bnf17655.117 cpl864.100

Gregorius Turonensis, Historiae, 4, XLI Quod Alboenus cum Langobardis Italiam occupavit. <<<     >>> XLIII De archidiacono Massiliense.
monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 42

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik