monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 41
Gregorius Turonensis, Historiae, 4, XL De imperio Iustini. <<< >>> XLII De bellis Mummoli cum eisdem.
Gregorius Turonensis, Historiae, 4, XLI Quod Alboenus cum Langobardis Italiam occupavit.
1 Alboenus vero Langobardorum rex, qui Chlothosindam, regis Chlothari filiam, habebat, relecta regione sua, Italiam cum omni illa Langobardorum gente petiit. Nam, commoto exercitu, cum uxoribus et liberis abierunt, illuc commanere deliberantes. Quam regionem ingressi, maxime per annos septem pervagantes, spoliatis eclesiis, sacerdotibus interfectis, in suam redigunt potestatem.2 Mortua autem Chlothosinda, uxore Alboeni, aliam duxit coniugem, cuius patrem ante paucum tempus interfecerat. Qua de causa mulier in odio semper virum habens, locum opperiebat, in quo possit iniurias patris ulcisci; unde factum est, ut unum ex famulis concupiscens, virum veninu medificaret. Quo defuncto, cum famulo iit, sed adpraehensi pariter interfecti sunt.3 Langobardi deinceps alium super se regem statuunt.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5921.52 bnf9765.51 bnf17654.153 bnf17655.117 cpl864.100
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik