monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 40
Gregorius Turonensis, Historiae, 4, XXXIX De interitu Palladi Arverni. <<<     >>> XLI Quod Alboenus cum Langobardis Italiam occupavit.

Gregorius Turonensis, Historiae, 4, XL De imperio Iustini.

1 Defuncto igitur apud urbem Constantinopolitanam Iustiniano imperatore, Iustinus ambivit imperio, vir in omni avaritia deditus, contemptor pauperorum, senatorum spoliatur; cui tanta fuit cupiditas, ut arcas iuberet fieri ferreas, in quibus numismati auri talenta congererit. Quem etiam ferunt in heresi Pelagiana dilapsum.2 Nam non post multum tempus ex sensu effectus, Tiberium caesarem sibi adscivit ad defensandas provintias suas, hominem iustum, elimosinarium, aequiter discernentem obtenentemque victorias et, quod omnibus supereminit bonis, esse virissimum christianum. Denique Sigyberthus rex legatus ad Iustinum imperatorem misit, pacem petens, id est Warmarium Francum et Firminum Arvernum.3 Qui euntis evectu navali, Constantinopolitanam sunt urbem ingressi, locutique tamen cum imperatore, quae petierant obtenuerunt. In alium tamen annum in Galliis sunt regressi. Post haec autem Anthiocia Egypti et Apamiae Siriae maximae civitatis a Persis captae sunt, et populus captivus abductus. Basilica tunc sancti Iuliam Anthiocensis martyris gravi incendio concremata est.4 Ad Iustinum autem imperatorem Persi-Armeni cum magno syrici intexti pondere venerunt, petentes amicitias eius atque narrantis, se imperatori Persarum esse infensus. Venerant enim ad eos legati eius, dicentes: 'Sollicitudo imperialis sciscitatur, si foedus initum cum eo custodiatis intactum'. Respondentibus illis, omnia ab his pollicita inlibata servari, dixerunt legati: 'In hoc apparebit, vos eius amicitias custodire, si ignem, ut ille veneratur, adoraveritis' .5 Respondente populo, nequaquam se hoc facturum, ait episcopus, qui coram erat: 'Quae est in igne deitas, ut venerari quaeat? Quem Deus ad usus hominum procreavit, qui fomentis accenditur, aqua restinguitur, adhibitus urit, neglectus tepiscit'. Haec et his similia episcopo prosequente, legati furore succensi, actum convitiis fustibus caedunt.6 Cernens autem populus sacerdotem suum sanguine cruentatum, super legatus inruunt, manus iniciunt interemuntque et, sicut diximus, huius imperatoris amicitias petierunt.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5921.51 bnf9765.50 bnf17654.151 bnf17655.116 cpl864.99

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik