monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 39
Gregorius Turonensis, Historiae, 4, XXXVIII De regibus Hispanorum. <<< >>> XL De imperio Iustini.
Gregorius Turonensis, Historiae, 4, XXXIX De interitu Palladi Arverni.
1 Palladius autem, Britiani quondam comites ac Caesariae filius, comitatum in urbe Gabalitana, Sigibertho rege inpertiente, promeruit, sed orta intentio inter ipsum Partheniumque episcopum valde populum conlidebat. Nam plerumque conviciis ac diversis oppropriis criminibusque obruebat episcopum, pervadens res eclesiae spoliansque homines eius.2 Unde factum est, ut, hac intentione crescente, cum ad praesentiam iam dicti principes properassent et diversa sibi invicem obiectarent, mollem episcopum, effeminatum Palladius vocitaret: 'Ubi sunt mariti tui, cum quibus stoprose ac turpiter vivis?' Sed haec in sacerdote verba prolata divina confestim ultio subsequens abolevit.3 Nam anno sequenti remotus a comitatu Palladius, Arvernum regressus est; Romanus vero comitatum ambivit. Factum est autem, ut quadam die in urbe Arverna uterque coniungerint, et altercantibus inter se pro hac actione comitatus, audivit Palladius se a Sigybertho rege debere interfeci. Sed falsa haec et maxime a Romano emissa depraehensa sunt.4 Tunc ille timore perterritus, ita in angustia gravi redactus est, ut minaretur se propria dextera peremere. Cumque a matre vel a cognato suo Firmino intente adtenderetur, ne perficeret quod mente amara conciperat, per intervalla horarum elapsus a matris aspectu, ingressus cubiculum, accepto spatio solitudinis, evaginato gladium cornuaque ensis pedibus calcans, acumen ad pectus erexit, inpraessusque desuper gladius, ab una ingressus mammilla, in spadolam dorsi egressus est, erectusque iterum, similiter in alia mammilla perfossus, cecidit et mortuus est.5 Quod non sine diabuli opere scelus perfectum mirati sumus; nam prima eum plaga interficere potuit, si non diabulus sustentaculum praebuisset, quod haec nefanda peragerit. Currit mater exanimis et supra filii corpusculum orbata conlabitur, atque omnes familia voces planctus emittit. Verumtamen ad monasthirium Chrononensim delatus, sepulturae mandatus, sed non iuxta christianorum cadavera positus, sed nec missarum solemnia meruit; quod non ob alia causa nisi ob iniuriam episcopi haec ei evenisse probantur.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5921.50 bnf9765.50 bnf17654.149 bnf17655.115 cpl864.98
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik