monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 38
Gregorius Turonensis, Historiae, 4, XXXVII De sancto Friardo recluso. <<<     >>> XXXIX De interitu Palladi Arverni.

Gregorius Turonensis, Historiae, 4, XXXVIII De regibus Hispanorum.

1 Ergo, ut ad historiam recurramus, mortuo apud Hispaniam Athanaeldo rege, Leuva cum Leuvieldo fratre regnum accepit. Defuncto igitur Leuvane, Leuvieldus, frater eius, totum regnum occupavit. Qui, uxorem mortuam, Gunsuintham, reginae Brunichildis matrem, accepit, duos filios de prima uxore habens, quorum unus Sigyberthi, alius Chilperici filiam disponsavit.2 Ille quoque inter eos regnum aequaliter divisit, interficiens omnes illos qui regis interemere consueverant, non relinquens ex eis mingentem ad parietem.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5921.50 bnf9765.50 bnf17654.148 bnf17655.115 cpl864.98

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik