monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 37
Gregorius Turonensis, Historiae, 4, XXXVI De sancto Nicetio Lugdunense. <<<     >>> XXXVIII De regibus Hispanorum.

Gregorius Turonensis, Historiae, 4, XXXVII De sancto Friardo recluso.

1 Sanctus vero Friardus hoc nihilominus tempore quo sanctus Nicetius obiit plenus dierum, sanctitate egregius, actione sublimis, vita nobilis; de cuius miraculis quaedam in libro, quem de vita eius scripsimus, memoravimus. In cuius transitu, adveniente Felice episcopo, cellula tota contremuit. Unde non ambigo, aliquid ibidem fuisse angelicum, quod sic locus ille ipso transeunte tremuerit.2 Quem episcopus abluens atque dignis vestimentis involvens, sepulturae mandavit.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5921.50 bnf9765.50 bnf17654.148 bnf17655.115 cpl864.98