monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 34
Gregorius Turonensis, Historiae, 4, XXXIII De Sunniulfo abbate. <<<     >>> XXXV De episcopatu Abiti Arverni.

Gregorius Turonensis, Historiae, 4, XXXIV De Burdigalense monacho.

1 Quid etiam apud quendam monasterium eo tempore actum sit, pandam; nomen autem monachi, quia superest, nominare nolo, ne, cum haec scripta ad eum pervenerit, vanam incurrens gloriam reviliscat. Quidam iuvenis ad monasterium veniens, abbati se commendavit, ut in Dei servitium degeret. Cui ille cum multa obiceret, dicens, durum esse servitium illius loci, nec omnino tanta possit implere, quanta ei iungebantur: se omnia impleturum, invocato nomine Domini, pollicetur.2 Sicque collectus est ab abbate. Factum est autem post paucos dies, dum in humilitate atque sanctitate se in omnibus exiberet, ut expellentes monachi de horrea anonas quasi choros III ad solem siccare ponerent, quas huic custodire praecipiunt. Dum autem, reficientibus aliis, hic ad custodiam resideret anonae, subito nubilatum est caelum, et ecce! imber validus cum rumore venti festinus ad anonae congeriem propinquabat.3 Quod cernens monachus, quid ageret, quid faceret, nesciebat. Tractans autem, quod, si ceteros vocaret, prae multitudine hoc recondire ante pluviam in horrea non valerent, cuncta postposita, ad orationem convertitur, Dominum deprecans, ne super triticum illud imbris illius gutta descenderet. Quod cum se terrae deiciens exoraret, divisa est nubis, et circa anonam pluvia valde diffusa est, nullum granum tritici, si dici fas est, humectans.4 Cumque reliqui monachi cum abbate haec consentientes, velociter ut anonam collegerent advenissent, cernunt hoc miraculum, requirentesque custodem, inveniunt haut procul harene deiectum orantem. Quod videns abbas, se post eum prosternit, et pertranseunte pluvia, consumata oratione, vocat, ut surgeret; quem apprehensum verberibus agi praecepit, dicens: 'Oportet enim te, fili, in timore et servitio Dei humiliter crescere, non prodigiis atque virtutibus gloriari'.5 Reclusumque in cellulam septem dies eum sicut culpabilem ieiunare praecepit, quo ab eo vanam gloriam, ne ei aliquid impedimentum generaret, averteret. Nunc autem idem monachus, ut a fidelibus viris cognovimus, in tanta abstinentia est devotus, ut in diebus quadragesimae nullum alimentum panis accipiat, nisi tantum die tertia plenum calicem thisinae hauriat.6 Quem Dominus, orantibus vobis, usque vitae consumationem, ut sibi placeat, custodire dignetur.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5921.50 bnf9765.50 bnf17654.148 bnf17655.115 cpl864.98