monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 33
Gregorius Turonensis, Historiae, 4, XXXII De Iuliano monacho. <<<     >>> XXXIV De Burdigalense monacho.

Gregorius Turonensis, Historiae, 4, XXXIII De Sunniulfo abbate.

1 Transiet tunc et abba monasterii ipsius, cui Sunniulfus successit, vir totius simplicitatis et caritatis. Nam plerumque hospitum pedes ipse abluebat manibusque ipse tergebat: unum tantum, quod gregem commissum non timore, sed supplicatione regebat. Ipse quoque referre erat solitus, ductum se per visum ad quoddam flumen igneum, in quo ab una parte litoris concurrentes populi ceu apes ad alvearia mergebantur; et erant alii usque ad cingulum, alii vero usque ascellas, nonnulli usque mentum, clamantes cum fletu se vehementer aduri.2 Erat enim et pons super fluvium positus ita angustus, ut vix unius vestigii latitudinem recipere possit. Apparebat autem et in alia parte litoris domus magna, extrinsecus dealbata. Tunc his qui cum eo erant, quid sibi haec velint, interrogat. At illi dixerunt: 'De hoc enim ponte praecipitabitur, qui ad distringendum commissum gregem fuerit repertus ignavus; qui vero strenuus fuerit, sine periculo transit et inducitur laetus in domum quam conspicis ultra'.3 Haec audiens, a somno excutitur, multo deinceps monachis severior apparens.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5921.50 bnf9765.50 bnf17654.148 bnf17655.115 cpl864.98