monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 31
Gregorius Turonensis, Historiae, 4, XXX Quod Arverni ad capiendam Arilatensim abierunt. <<<     >>> XXXII De Iuliano monacho.

Gregorius Turonensis, Historiae, 4, XXXI De Tauredune castro et aliis signis.

1 Igitur in Galliis magnum prodigium de Taureduno castro apparuit. Super Rhodanum enim fluvium collocatum erat. Qui cum per dies amplius sexaginta nescio quem mugitum daret, tandem scissus atque separatus mons ille ab alio monte sibi propinquo, cum hominibus, eclesiis opibusque ac domibus in fluvium ruit, exclusaque amnis illius litora, aqua retrorsum petiit.2 Locus etenim ille ab utraque parte a montibus concluserat, inter quorum angustias torrens defluit. Inundans ergo superiorem partem, quae ripae insedebant operuit atque delevit. Adcumulata enim aqua erumpens deursum, inopinatus repperiens homines, ut desuper fecerat, ipsos enegavit, domus evertit, iumenta delevit et cuncta quae litoribus illis insedebant usque ad Ienubam civitatem violenta atque subita inundatione deripuit atque subvertit.3 Traditur a multis, tantam congeriem inibi aquae fuisse, ut in antedictam civitatem super muros ingrederetur. Quod dubium non est, quia, ut diximus, Rhodanus in locis illius inter angustias montium defluit, nec habuit in latere, cum fuit exclusus, quo se deverteret. Commotumque montem, qui descenderat, adsemel erupit et sic cuncta delevit.4 Quod cum factum fuisset, triginta monachi, unde caster ruerat, advenerunt, et terram illam, quae monte deruente remanserat, fodientes, aes sive ferrum repperiunt. Quod dum agerent, mugitum montes, ut prius fuerat, audierunt. Sed dum a saeva cupiditate retenerentur, pars illa quae nondum deruerat super eos cecidit, quos operuit atque interfecit, nec ultra inventi sunt.5 Similiter et ante cladem Arvernam magna regionem illam prodigia terruerunt. Nam plerumque tres et quattuor splendores magni circa solem apparuerunt, quod rustici soles vocabant, dicentes: 'Ecce tres vel quattuor soles in caelum!' Quadam tamen vice in Kalendis Octobribus ita sol obscuratus apparuit, ut nec quarta quidem pars in eodem lucens remaneret, sed teter atque decolor apparens, quasi saccus videbatur.6 Nam et stilla, quam quidam comiten vocant, radium tamquam gladium habens, super regionem illam per annum integrum apparuit, et caelum ardere visum est, et multa alia signa apparuerunt. In eclesia vero Arverna, dum matutinae caelebrarentur vigiliae in quadam festivitate, aves coredallus, quam alaudam vocamus, ingressa, omnia luminaria quae lucebant, alis superpositis in tanta velocitate extinguit, ut putaris, ea in unius hominis manu posita aquae fuisse submersa; in sacrarium autem sub velo transiens, cicindelum extinguere voluit; sed ab ostiariis prohibita atque occisa est.7 Simili et in basilica beati Andreae de lichinis lucentibus avis alia fecit. Iam vero adveniente ipsa clade, tanta strages de populo per totam regionem illam facta est, ut nec numerare possit, quantae ibidem ceciderunt legiones. Nam cum iam sarcofagi aut tabulae defecissent, decim aut eo amplius in unam humi fossam sepeliebantur.8 Numerati sunt autem quadam dominica in una beati Petri basilicam tricenta defunctorum corpora. Erat enim et ipsa mors subita. Nam nascente in inguene aut in ascella vulnus in modum serpentis, ita interficiebatur homo ille a veneno, ut die altera aut tercia spiritum exalaret. Sed et sensum vis illa veneni auferebat ab homine.9 Tunc et Cato presbiter mortuos est. Nam cum de hac lue multi fugissent, ille tamen populum sepeliens et missas viritim dicens, numquam ab eo loco discessit. Hic autem presbiter multae humanitatis et satis dilectur pauperum fuit; et credo, haec causa ei, si quid superbiae habuit, medicamentum fuit.10 Cautinus autem episcopus cum diversa loca, hanc cladem timens, circuisset, ad civitatem regressus est; et haec incurrens, parasciven passiones dominicae obiit. Nam ipsa hora et Tetradius, consubrinus eius, mortuus est. Tunc et Lugdunum, Bitorex, Cabillonum atque Divione ab hac infirmitate valde depopulatae sunt.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5921.49 bnf9765.49 bnf17654.144 bnf17655.113 cpl864.97

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik