monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 30
Gregorius Turonensis, Historiae, 4, XXIX De secundo Sigiberthi contra Chunus bellum. <<<     >>> XXXI De Tauredune castro et aliis signis.

Gregorius Turonensis, Historiae, 4, XXX Quod Arverni ad capiendam Arilatensim abierunt.

1 Quod Arverni ad capiendam Arilatensim urbem ex iussu Sigiberthi regis abierunt. Sigyberthus vero rex Arelatinsim urbem capere cupiens, Arvernus commovere praecipit. Erat enim tunc Firminus comes urbis illius, qui cum ipsis in capite abiit. Sed et de alia parte Adovarius cum exercitu advenit. Ingressique urbem Arelatinsim, sacramenta pro parte Sigyberthi regis exegerunt.2 Quod cum Gunthchramnus rex conperisset, Celsum patricium cum exercitu illuc dirigit. Qui abiens, Avennicam urbem abstulit. Accedens autem Arelate et vallans eam, inpugnare exercitum Sigyberthi, qui infra murus contenebatur, coepit. Tunc Sabaudus episcopus dixit ad eos: 'Egredimini foris et inite certamen, quia non poteritis sub murorum conclusione degentes neque nos neque urbis istius subiecta defendere.3 Quod si vos Deo propitio illos devincitis, nos fidem, quam promisimus, custodimus; si vero illi contra vos invaluerent, ecce reseratas repperietis portas! Ingrediemini, ne pereatis'. Hoc illi dolo delusi, egressi foris, bellum parant. Sed superati ab exercitu Celsi, fugam iniunt venientesque ad urbem, portas repperiunt obseratas.4 Cumque exercitus a tergo iaculis foderetur operireturque lapidibus ab urbanis, ad amnem Rhodanum dirigunt, ibique pannis superpositi, ulteriorem ripam expetunt. Sed multus ex his violentia amnis direptos enegavit, fecitque Rhodanus tunc Arvernis, quod fecisse quondam Semoes legitur de Troianis: Correpta sub undis Scuta virum galeasque et fortia corpora volvit.5 Apparent rari nantes in gurgite vasto. Qui vix nandi, ut diximus, inpulso parmarumque adiuti amminiculo, litoris alterius plana contingere potuerunt. Qui nudati a rebus, ab equitibus distituti, non sine grande contumelia patriae restituti sunt. Firmino tamen et Adovario discedendi via indulta est.6 Magni ibi tunc viri ex Arvernis non solum torrentes impetu rapti, verum etiam gladiorum ictibus sunt prostrati. Ac sic Gunthchramnus rex, recepta urbe illa, iuxta consuetudinem bonitatis suae Avennicam ditionibus fratres sui restituit.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5921.49 bnf9765.49 bnf17654.142 bnf17655.112 cpl864.96

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik