monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 29
Gregorius Turonensis, Historiae, 4, XXVIII De uxoribus Chilperici. <<<     >>> XXX Quod Arverni ad capiendam Arilatensim abierunt.

Gregorius Turonensis, Historiae, 4, XXIX De secundo Sigiberthi contra Chunus bellum.

1 Chuni vero iterum in Gallias venire conabantur. Adversum quos Sygiberthus cum exercitu dirigit, habens secum magnam multitudinem virorum fortium. Cumque confligere deberent, isti magicis artibus instructi, diversas eis fantasias ostendunt et eos valde superant. Fugiente autem exercitu Sigyberthi, ipsi inclusus a Chunis retenebatur, nisi postea, ut erat elegans et versutus, quos non potuit superare virtute proelii, superavit arte donandi.2 Nam, datis muneribus, foedus cum rege iniit, ut omnibus diebus vitae suae nulla inter se proelia commoverint; idque ei magis ad laudem quam ad aliquid pertinere opproprium iusta ratione pensatur. Sed et rex Chunorum multa munera regi Sigybertho dedit. Vocabatur enim gaganus. Omnes enim regis gentes illius hoc appellantur nomine.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5921.48 bnf9765.48 bnf17654.142 bnf17655.112 cpl864.96

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik