monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 27
Gregorius Turonensis, Historiae, 4, XXVI De uxoribus Chariberthi. <<< >>> XXVIII De uxoribus Chilperici.
Gregorius Turonensis, Historiae, 4, XXVII Quod Sigiberthus Brunichildem accepit.
1 Porro Sigyberthus rex cum videret, quod fratres eius indignas sibimet uxores acciperent et per vilitatem suam etiam ancillas in matrimonio sociarent, legationem in Hispaniam mittit et cum multis muneribus Brunichildem, Athanagilde regis filiam, petiit. Erat enim puella elegans opere, venusta aspectu, honesta moribus atque decora, prudens consilio et blanda colloquio.2 Quam pater eius non denegans, cum magnis thesauris antedicto rege transmisit. Ille vero, congregatus senioribus secum, praeparatis aepulis, cum inminsa laetitia atque iocunditate eam accepit uxorem. Et quia Arrianae legi subiecta erat, per praedicationem sacerdotum atque ipsius regis commonitionem conversa, beatam in unitate confessa Trinitatem credidit atque chrismata est.3 Quae in nomine Christi catholica perseverat.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5921.48 bnf9765.48 bnf17654.139 bnf17655.111 cpl864.95
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik