monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 26
Gregorius Turonensis, Historiae, 4, XXV De uxoribus Gunthchramni. <<< >>> XXVII Quod Sigiberthus Brunichildem accepit.
Gregorius Turonensis, Historiae, 4, XXVI De uxoribus Chariberthi.
1 Porro Chariberthus rex Ingobergam accepit uxorem, de qua filiam habuit, quae postea in Ganthia virum accipiens est deducta. Habebat tunc temporis Ingoberga in servitium suum duas puellas pauperis cuiusdam filias, quorum prima vocabatur Marcovefa, relegiosa veste habens, alia vero Merofledis; in quarum amore rex valde detenebatur.2 Erant enim, ut diximus, artificis lanariae filiae. Aemula ex hoc Ingoberga, quod a rege diligerentur, patrem secretius operare fecit, futurum, ut, dum haec rex cerneret, odio filias eius haberet. Quo operante, vocavit regem. Ille autem sperans aliquid novi videre, aspicit hunc eminus lanas regias conponentem.3 Quod videns, commotus in ira, reliquid Ingobergam et Merofledem accepit. Habuit et aliam puellam opilionis, id est pastoris ovium, filiam, nomen Theudogildem, de qua et filium fertur habuisse, qui ut processit ex alvo, protinus delatus est ad sepulchrum. Huius regis tempore apud urbem Sanctonicam Leontius, congregatis provinciae suae episcopis, Emerium ab episcopatu depulit, adserens, non canonice eum fuisse huic honore donatum.4 Decretum enim regis Chlotharii habuerat, ut absque metropolis consilium benediceretur, quia non erat praesens. Quo eiecto, consensum fecere in Heraclium tunc Burdigalensis urbis presbiterum; quod regi Charibertum subscriptum propriis manibus per nuncupatum presbiterum transmiserunt. Qui veniens Toronus, rem gestam beato Eufronio pandit, depraecans, ut hoc consensum subscribere dignaretur; quod vir Dei manifeste respuit.5 Igitur postquam presbiter Parisiacae urbis portas ingressus regis praesentiam adiit, haec affatus est: 'Salvae, rex gloriosae. Sedis enim apostolica eminentiae tuae salutem mittit uberrimam'. Cui ille: 'Numquid', ait, 'tu Romanam adisti urbem, ut papae illius nobis salutem deferas?' 'Patris', inquid presbiter, 'tui Leontius cum provincialibus suis tibi salutem mittit, indicans Cymulum', - sic enim vocitare consueverant Emerium in infantia sua - 'eiectum ab episcopatu, pro eo quod, praetermissa canonum sanctione, urbis Sanctonicae episcopatum ambivit.6 Ideoque consensum ad te direxerunt, ut alius in loco eius substituatur; quo fiat, ut, dum transgressores canonum regulariter arguuntur, regni vestri potentia aevis prolixioribus propagitur. Haec eo dicente, frendens rex, eum a suis conspectibus extrahi iussit, et plaustro spinis oppleto inponi desuper et in exilium trudi praecipit, dicens: 'Potasne, quia non est super quisquam de filiis Chlothari regis, qui patris facta custodiat, quod hi episcopum, quem eius volontas elegit, absque nostrum iuditio proiecerunt?' Et statim directis viris relegiosis, episcopum in loco restituit, dirigens etiam quosdam de camarariis suis, qui, exactis Leontio episcopo mille aureis, reliquos iuxta possibilitatem condempnavit episcopos.7 Et sic principis est ulta iniuria. Post haec Marcoveifa, Merofledis scilicet sororem, coniugio copulavit. Pro qua causa a sancto Germano episcopo excomunicatus uterque est. Sed cum eam rex relinquere nollit, percussa iuditio Dei obiit. Ne multo post et ipse rex post eam decessit. Cuius post obitum Theodogildis, una reginarum eius, nuntius ad Gunthchramnum regem dirigit, se ultro offerens matrimonio eius.8 Quibus rex hoc reddidit in responsis: 'Accedere ad me ei non pigeat cum thesauris suis. Ego enim accipiam eam faciamque magnam in populis, ut scilicet maiorem mecum honorem quam cum germano meo, qui nuper defunctus est, potiatur'. At illa gavisa, collectis omnibus, ad eum profecta est. Quod cernens rex, ait: 'Rectius est enim, ut hi thesauri penes me habeantur, quam post hanc, quae indigne germani mei torum adivit'.9 Tunc, ablatis multis, paucis relictis, Arelatinsi eam monasthirio distinavit. Haec vero aegre adquiescens ieiuniis ac vigiliis adfici, per occultus nuntios Gothum quendam adivit, promittens, si se in Hispaniis deductam coniugio copularet, cum thesauris suis de monasthirio egrediens, libenti eum animo sequeretur.10 Quod ille, nihil dubitans, repromisit. Cumque haec, collictis rebus factisque volucris, a cenobio pararet egredi, antecepavit voluntatem eius industria abbatissae, depraehensamque fraudem, eam graviter caesam custodiae mancipare praecipit; in qua usque ad exitum vitae praesentis, non mediocribus adtrita passionibus, perduravit.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5921.47 bnf9765.48 bnf17654.134 bnf17655.109 cpl864.93
Gregorius Turonensis, Historiae, 4, XXV De uxoribus Gunthchramni. <<< >>> XXVII Quod Sigiberthus Brunichildem accepit.
monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 26
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik